|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad remissionem
venialium peccatorum requiratur gratiae infusio. Effectus enim non est
sine propria causa. Sed propria causa remissionis peccatorum est
gratia, non enim ex meritis propriis hominis peccata propria
remittuntur; unde dicitur Ephes. II, Deus, qui dives est in
misericordia, propter nimiam caritatem qua dilexit nos, cum essemus
mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cuius gratia salvati
estis. Ergo peccata venialia non remittuntur sine gratiae infusione.
2. Praeterea, peccata venialia non remittuntur sine poenitentia.
Sed in poenitentia infunditur gratia, sicut et in aliis sacramentis
novae legis. Ergo peccata venialia non remittuntur sine gratiae
infusione.
3. Praeterea, peccatum veniale maculam quandam animae infert. Sed
macula non aufertur nisi per gratiam, quae est spiritualis animae
decor. Ergo videtur quod peccata venialia non remittantur sine gratiae
infusione.
Sed contra est quod peccatum veniale adveniens non tollit gratiam,
neque etiam diminuit eam, ut in secunda parte habitum est. Ergo,
pari ratione, ad hoc quod peccatum veniale remittatur, non requiritur
novae gratiae infusio.
Respondeo dicendum quod unumquodque tollitur per suum oppositum.
Peccatum autem veniale non contrariatur habituali gratiae vel
caritati, sed retardat actum eius, inquantum nimis haeret homo bono
creato, licet non contra Deum, ut in secunda parte habitum est. Et
ideo ad hoc quod peccatum tollatur, non requiritur aliqua habitualis
gratia, sed sufficit aliquis motus gratiae vel caritatis ad eius
remissionem. Quia tamen in habentibus usum liberi arbitrii, in quibus
solum possunt esse peccata venialia, non contingit esse infusionem
gratiae sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum;
ideo, quandocumque de novo gratia infunditur, peccata venialia
remittuntur.
Ad primum ergo dicendum quod etiam remissio peccatorum venialium est
effectus gratiae, per actum scilicet quem de novo elicit, non autem
per aliquid habituale de novo animae infusum.
Ad secundum dicendum quod veniale peccatum nunquam remittitur sine
aliquali actu poenitentiae virtutis, explicito scilicet vel implicito,
ut supra dictum est. Potest tamen remitti veniale peccatum sine
poenitentiae sacramento, quod in absolutione sacerdotis formaliter
perficitur, ut supra dictum est. Et ideo non sequitur quod ad
remissionem venialis requiratur gratiae infusio, quae licet sit in
quolibet sacramento, non tamen in quolibet actu virtutis.
Ad tertium dicendum quod, sicut in corpore contingit esse maculam
dupliciter, uno modo per privationem eius quod requiritur ad decorem,
puta debiti coloris aut debitae proportionis membrorum, alio modo per
superinductionem alicuius impedientis decorem, puta luti aut pulveris;
ita etiam in anima inducitur macula uno modo per privationem decoris
gratiae per peccatum mortale, alio modo per inclinationem inordinatam
affectus ad aliquid temporale; et hoc fit per peccatum veniale. Et
ideo ad tollendam maculam mortalis peccati requiritur infusio gratiae,
sed ad tollendam maculam peccati venialis, requiritur aliquis actus
procedens a gratia per quem removeatur inordinata adhaesio ad rem
temporalem.
|
|