|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccata venialia non
remittantur per aspersionem aquae benedictae, et episcopalem
benedictionem, et alia huiusmodi. Peccata enim venialia non
remittuntur sine poenitentia, ut dictum est. Sed poenitentia per se
sufficit ad remissionem venialium peccatorum. Ergo ista nihil
operantur ad huiusmodi remissionem.
2. Praeterea, quodlibet istorum relationem habet ad unum peccatum
veniale, et ad omnia. Si ergo per aliquod istorum remittitur peccatum
veniale, sequetur quod pari ratione remittantur omnia. Et ita per
unam tunsionem pectoris, vel per unam aspersionem aquae benedictae,
redderetur homo immunis ab omnibus peccatis venialibus. Quod videtur
inconveniens.
3. Praeterea, peccata venialia inducunt reatum alicuius poenae,
licet temporalis, dicitur enim, I Cor. III, de eo qui
superaedificat lignum, faenum et stipulam, quod salvus erit, sic
tamen quasi per ignem. Sed huiusmodi per quae dicitur peccatum veniale
remitti, vel nullam vel minimam poenam in se habent. Ergo non
sufficiunt ad plenam remissionem venialium peccatorum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, quod
pro levibus peccatis pectora nostra tundimus, et dicimus, dimitte
nobis debita nostra. Et ita videtur quod tunsio pectoris et oratio
dominica causent remissionem peccatorum. Et eadem ratio videtur esse
de aliis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad remissionem venialis
peccati non requiritur novae gratiae infusio, sed sufficit aliquis
actus procedens ex gratia quo homo detestetur peccatum vel explicite,
vel saltem implicite, sicut cum aliquis ferventer movetur in Deum.
Et ideo triplici ratione aliqua causant remissionem venialium
peccatorum. Uno modo, inquantum in eis infunditur gratia, quia per
infusionem gratiae tolluntur peccata venialia, ut supra dictum est.
Et hoc modo per Eucharistiam et extremam unctionem, et universaliter
per omnia sacramenta novae legis, in quibus confertur gratia, peccata
venialia remittuntur. Secundo, inquantum sunt cum aliquo motu
detestationis peccatorum. Et hoc modo confessio generalis, tunsio
pectoris, et oratio dominica operantur ad remissionem venialium
peccatorum, nam in oratione dominica petimus, dimitte nobis debita
nostra. Tertio, inquantum sunt cum aliquo motu reverentiae in Deum
et ad res divinas. Et hoc modo benedictio episcopalis, aspersio aquae
benedictae, quaelibet sacramentalis unctio, oratio in Ecclesia
dedicata, et si qua alia sunt huiusmodi, operantur ad remissionem
peccatorum.
Ad primum ergo dicendum quod omnia ista causant remissionem peccatorum
venialium inquantum inclinant animam ad motum poenitentiae, qui est
detestatio peccatorum, vel implicite vel explicite.
Ad secundum dicendum quod omnia ista, quantum est de se, operantur ad
remissionem omnium venialium peccatorum. Potest tamen impediri
remissio quantum ad aliqua peccata venialia, quibus mens actualiter
inhaeret, sicut etiam per fictionem impeditur aliquando effectus
Baptismi.
Ad tertium dicendum quod per praedicta tolluntur quidem peccata
venialia quantum ad culpam, tum virtute alicuius sanctificationis, tum
etiam virtute caritatis, cuius motus per praedicta excitatur. Non
autem per quodlibet praedictorum semper tollitur totus reatus poenae,
quia sic qui esset omnino immunis a peccato mortali, aspersus aqua
benedicta statim evolaret. Sed reatus poenae remittitur per praedicta
secundum motum fervoris in Deum, qui per praedicta excitatur quandoque
magis, quandoque minus.
|
|