|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod veniale peccatum possit
remitti sine mortali. Quia super illud Ioan. VIII, qui sine
peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat, dicit quaedam
Glossa quod omnes illi erant in peccato mortali, venialia enim eis
dimittebantur per caeremonias. Ergo veniale peccatum potest remitti
sine mortali.
2. Praeterea, ad remissionem peccati venialis non requiritur gratiae
infusio. Requiritur autem ad remissionem mortalis. Ergo veniale
peccatum potest remitti sine mortali.
3. Praeterea, plus distat veniale peccatum a mortali quam ab alio
veniali. Sed unum veniale potest dimitti sine alio, ut dictum est.
Ergo veniale potest dimitti sine mortali.
Sed contra est quod dicitur Matth. V, non exibis inde, scilicet de
carcere, in quem introducitur homo pro peccato mortali, donec reddas
novissimum quadrantem, per quem significatur veniale peccatum. Ergo
veniale peccatum non remittitur sine mortali.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, remissio culpae
cuiuscumque nunquam fit nisi per virtutem gratiae, quia, ut apostolus
dicit, Rom. IV, ad gratiam Dei pertinet quod Deus alicui non
imputat peccatum, quod Glossa ibi exponit de veniali. Ille autem qui
est in peccato mortali, caret gratia Dei. Unde nullum peccatum
veniale sibi remittitur.
Ad primum ergo dicendum quod venialia ibi dicuntur irregularitates sive
immunditiae quas contrahebant secundum legem.
Ad secundum dicendum quod, licet ad remissionem peccati venialis non
requiratur nova infusio habitualis gratiae, requiritur tamen aliquis
gratiae actus. Qui non potest esse in eo qui subiacet peccato
mortali.
Ad tertium dicendum quod peccatum veniale non excludit omnem actum
gratiae, per quem possunt omnia peccata venialia dimitti. Sed
peccatum mortale excludit totaliter habitum gratiae, sine quo nullum
peccatum mortale vel veniale remittitur. Et ideo non est similis
ratio.
|
|