|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccata dimissa redeant
per sequens peccatum. Dicit enim Augustinus, in libro I de
Baptismo, redire dimissa peccata ubi fraterna caritas non est,
apertissime dominus in Evangelio docet in illo servo a quo dimissum
debitum dominus petiit eo quod ille conservo suo debitum nollet
dimittere. Sed fraterna caritas tollitur per quodlibet peccatum
mortale. Ergo per quodlibet sequens mortale peccatum redeunt peccata
prius per poenitentiam dimissa.
2. Praeterea, super illud Luc. XI, revertar in domum meam unde
exivi, dicit Beda, timendus est ille versiculus, non exponendus, ne
culpa quam in nobis extinctam credebamus, per incuriam nos vacantes
opprimat. Hoc autem non esset nisi rediret. Ergo culpa per
poenitentiam dimissa redit.
3. Praeterea, Ezech. XVIII dominus dicit, si averterit se
iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius quas
fecerat, non recordabuntur amplius. Sed inter alias iustitias quas
fecit, etiam praecedens poenitentia concurrit, cum supra dictum sit
poenitentiam esse partem iustitiae. Ergo, postquam poenitens peccat,
non imputatur ei praecedens poenitentia, per quam consecutus est veniam
peccatorum. Redeunt ergo illa peccata.
4. Praeterea, peccata praeterita per gratiam teguntur, ut patet per
apostolum, Rom. IV, inducentem illud Psalmi, beati quorum
remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Sed per
peccatum mortale sequens gratia tollitur. Ergo peccata quae fuerant
prius commissa, remanent detecta. Et ita videtur quod redeant.
1. Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. XI, sine
poenitentia sunt dona Dei, et vocatio. Sed peccata poenitentis sunt
remissa per donum Dei. Ergo per peccatum sequens non redeunt dimissa
peccata, quasi Deus de dono remissionis poeniteat.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro responsionum prosperi,
qui recedit a Christo et alienatus a gratia finit hanc vitam, quid
nisi in perditionem vadit? Sed non in id quod dimissum est recidit,
nec pro originali peccato damnabitur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in peccato mortali
sunt duo, scilicet aversio a Deo, et conversio ad bonum creatum.
Quidquid autem est aversionis in peccato mortali secundum se
consideratum, est commune omnibus peccatis mortalibus, quia per
quodlibet peccatum mortale homo avertitur a Deo. Unde et per
consequens macula, quae est per privationem gratiae, et reatus poenae
aeternae, communia sunt omnibus peccatis mortalibus. Et secundum hoc
intelligitur id quod dicitur Iac. II, qui offendit in uno, factus
est omnium reus. Sed ex parte conversionis, peccata mortalia sunt
diversa, et interdum contraria. Unde manifestum est quod ex parte
conversionis peccatum mortale sequens non facit redire peccata mortalia
prius abolita. Alioquin sequeretur quod homo per peccatum
prodigalitatis reduceretur in habitum vel dispositionem avaritiae prius
abolitae et sic contrarium esset causa sui contrarii, quod est
impossibile. Sed considerando in peccatis mortalibus id quod est ex
parte aversionis absolute, per peccatum mortale sequens homo privatur
gratia et fit reus poenae aeternae, sicut et prius erat. Verum, quia
aversio in peccato mortali ex conversione quodammodo diversitatem induit
per comparationem ad diversas conversiones sicut ad diversas causas,
ita quod sit alia aversio et alia macula et alius reatus prout consurgit
ex alio actu peccati mortalis, hoc ergo in quaestionem vertitur, utrum
macula et reatus poenae aeternae, secundum quod causabantur ex actibus
peccatorum prius dimissorum, redeant per peccatum mortale sequens.
Quibusdam igitur visum est quod simpliciter hoc modo redeant. Sed hoc
non potest esse. Quia opus Dei per opus hominis irritari non potest.
Remissio autem priorum peccatorum est opus divinae misericordiae.
Unde non potest irritari per sequens peccatum hominis, secundum illud
Rom. III, nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Et
ideo alii, ponentes peccata redire, dixerunt quod Deus non remittit
peccata poenitenti postmodum peccaturo secundum praescientiam, sed
solum secundum praesentem iustitiam. Praescit enim eum pro his
peccatis aeternaliter puniendum, et tamen per gratiam facit eum
praesentialiter iustum. Sed nec hoc stare potest. Quia, si causa
absolute ponatur, et effectus ponitur absolute. Si ergo absolute non
fieret peccatorum remissio, sed cum quadam conditione in futurum
dependente, per gratiam et gratiae sacramenta, sequeretur quod gratia
et gratiae sacramenta non essent sufficiens causa remissionis
peccatorum. Quod est erroneum, utpote derogans gratiae Dei. Et
ideo nullo modo potest esse quod macula et reatus praecedentium
peccatorum redeant secundum quod ex talibus actibus causabantur.
Contingit autem quod sequens actus peccati virtualiter continet reatum
prioris peccati, inquantum scilicet aliquis secundo peccans ex hoc ipso
videtur gravius peccare quam prius peccaverat; secundum illud Rom.
II, secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram
in die irae, ex hoc solo scilicet quod contemnitur Dei bonitas, quae
ad poenitentiam expectat; multo autem magis contemnitur Dei bonitas
si, post remissionem prioris peccati, secundo peccatum iteretur;
quanto maius est beneficium peccatum remittere quam sustinere
peccatorem. Sic igitur per peccatum sequens poenitentiam redit
quodammodo reatus peccatorum prius dimissorum, non inquantum causabatur
ex illis peccatis prius dimissis, sed inquantum causatur ex peccato
ultimo perpetrato, quod aggravatur ex peccatis prioribus. Et hoc non
est peccata dimissa redire simpliciter, sed secundum quid, inquantum
scilicet virtualiter in peccato sequenti continentur.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum Augustini videtur esse
intelligendum de reditu peccatorum quantum ad reatum poenae aeternae in
se consideratum, quia scilicet post poenitentiam peccans incurrit
reatum poenae aeternae sicut et prius; non tamen omnino propter eandem
rationem. Unde Augustinus, in libro de responsionibus prosperi, cum
dixisset quod non in id quod remissum est recidit, nec pro originali
peccato damnabitur, subdit, qui tamen ea morte afficitur quae ei
propter peccata dimissa debebatur, quia scilicet incurrit mortem
aeternam, quam meruerat per peccata praeterita.
Ad secundum dicendum quod in illis verbis non intendit Beda dicere
quod culpa prius dimissa hominem opprimat per reditum praeteriti
reatus, sed per iterationem actus.
Ad tertium dicendum quod per sequens peccatum iustitiae priores
oblivioni traduntur inquantum erant meritoriae vitae aeternae, non
tamen inquantum erant impeditivae peccati. Unde, si aliquis peccet
mortaliter postquam restituit debitum, non efficitur reus quasi debitum
non reddidisset. Et multo minus traditur oblivioni poenitentia prius
acta quantum ad remissionem culpae, cum remissio culpae magis sit opus
Dei quam hominis.
Ad quartum dicendum quod gratia simpliciter tollit maculam et reatum
poenae aeternae, tegit autem actus peccati praeteritos, ne scilicet
propter eos Deus hominem gratia privet et reum habeat poenae aeternae.
Et quod gratia semel facit, perpetuo manet.
|
|