|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccata dimissa non
redeant per ingratitudinem quae specialiter est secundum quatuor genera
peccatorum, scilicet secundum odium fraternum, apostasiam a fide,
contemptum confessionis, et dolorem de poenitentia habita, secundum
quod quidam metrice dixerunt, fratres odit, apostata fit, spernitque
fateri, poenituisse piget, pristina culpa redit. Tanto enim est
maior ingratitudo quanto gravius est peccatum quod quis contra Deum
committit post beneficium remissionis peccatorum. Sed quaedam alia
peccata sunt his graviora, sicut blasphemia contra Deum, et peccatum
in spiritum sanctum. Ergo videtur quod peccata dimissa non redeant
magis secundum ingratitudinem commissam secundum haec peccata, quam
secundum alia.
2. Praeterea, Rabanus dicit, nequam servum tradidit Deus
tortoribus quoadusque redderet universum debitum, quia non solum
peccata quae post Baptismum homo egit reputabuntur ei ad poenam, sed
originalia, quae ei sunt dimissa in Baptismo. Sed etiam inter debita
peccata venialia computantur, pro quibus dicimus, dimitte nobis debita
nostra. Ergo ipsa etiam redeunt per ingratitudinem. Et pari ratione
videtur quod per peccata venialia redeant peccata prius dimissa, et non
solum per praedicta peccata.
3. Praeterea, tanto est maior ingratitudo quanto post maius
beneficium acceptum aliquis peccat. Sed beneficium Dei est etiam ipsa
innocentia, qua peccatum vitamus, dicit enim Augustinus, in II
Confess., gratiae tuae deputo quaecumque peccata non feci. Maius
autem donum est innocentia quam etiam remissio omnium peccatorum. Ergo
non minus est ingratus Deo qui primo peccat post innocentiam, quam qui
peccat post poenitentiam. Et ita videtur quod per ingratitudinem quae
fit secundum peccata praedicta, non maxime redeant peccata dimissa.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XVIII Moral., ex dictis
evangelicis constat quia, si quod in nos delinquitur ex corde non
dimittimus, et illud rursus exigetur quod nobis iam per poenitentiam
dimissum fuisse gaudebamus. Et ita propter odium fraternum specialiter
peccata dimissa redeunt per ingratitudinem. Et eadem ratio videtur de
aliis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccata dimissa per
poenitentiam redire dicuntur inquantum reatus eorum, ratione
ingratitudinis, virtualiter continetur in peccato sequenti.
Ingratitudo autem potest committi dupliciter. Uno modo, ex eo quod
aliquid fit contra beneficium. Et hoc modo per omne peccatum mortale
quo Deum offendit, redditur homo ingratus Deo, qui peccata remisit.
Et sic per quodlibet peccatum mortale sequens redeunt peccata prius
dimissa, ratione ingratitudinis. Alio modo committitur ingratitudo
non solum faciendo contra ipsum beneficium, sed etiam faciendo contra
formam beneficii praestiti. Quae quidem forma, si attendatur ex parte
benefactoris, est remissio debitorum. Unde contra hanc formam facit
qui fratri petenti veniam non remittit, sed odium tenet. Si autem
attendatur ex parte poenitentis, qui recipit hoc beneficium, invenitur
duplex motus liberi arbitrii. Quorum primus est motus liberi arbitrii
in Deum, qui est actus fidei formatae, et contra hoc facit homo
apostatando a fide, secundus autem, motus liberi arbitrii in
peccatum, qui est actus poenitentiae. Ad quam primo pertinet, ut
supra dictum est, quod homo detestetur peccata praeterita, et contra
hoc facit ille qui dolet se poenituisse. Secundo pertinet ad actum
poenitentiae ut poenitens proponat se subiicere clavibus Ecclesiae per
confessionem, secundum illud Psalmi, dixi, confitebor adversum me
iniustitiam meam domino, et ut remisisti impietatem peccati mei. Et
contra hoc facit ille qui contemnit confiteri, secundum quod
proposuerat. Et ideo dicitur quod specialiter ingratitudo horum
peccatorum facit redire peccata prius dimissa.
Ad primum ergo dicendum quod hoc non dicitur specialiter de istis
peccatis quia sint ceteris graviora, sed quia directius opponuntur
beneficio remissionis peccatorum.
Ad secundum dicendum quod etiam peccata venialia et peccatum originale
redeunt modo praedicto, sicut et peccata mortalia, inquantum
contemnitur Dei beneficium quo haec peccata sunt remissa. Non tamen
per peccatum veniale aliquis incurrit ingratitudinem, quia homo,
peccando venialiter, non facit contra Deum, sed praeter ipsum. Et
ideo per peccata venialia nullo modo peccata dimissa redeunt.
Ad tertium dicendum quod beneficium aliquod habet pensari dupliciter.
Uno modo, ex quantitate ipsius beneficii. Et secundum hoc,
innocentia est maius Dei beneficium quam poenitentia, quae dicitur
secunda tabula post naufragium. Alio modo potest pensari beneficium ex
parte recipientis, qui minus est dignus, et sic magis sibi fit
gratia. Unde et ipse magis est ingratus si contemnat. Et hoc modo
beneficium remissionis culpae est maius, inquantum praestatur totaliter
indigno. Et ideo ex hoc sequitur maior ingratitudo.
|
|