|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per ingratitudinem
peccati sequentis consurgat tantus reatus quantus fuerat peccatorum
prius dimissorum. Quia secundum magnitudinem peccati est magnitudo
beneficii quo peccatum remittitur; et per consequens magnitudo
ingratitudinis qua hoc beneficium contemnitur. Sed secundum
quantitatem ingratitudinis est quantitas reatus consequentis. Ergo
tantus reatus surgit ex ingratitudine sequentis peccati quantus fuit
reatus omnium praecedentium peccatorum.
2. Praeterea, magis peccat qui offendit Deum quam qui offendit
hominem. Sed servus manumissus ab aliquo domino reducitur in eandem
servitutem a qua prius fuerat liberatus, vel etiam in graviorem. Ergo
multo magis ille qui contra Deum peccat post liberationem a peccato,
reducitur in tantum reatum poenae quantum primo habuerat.
3. Praeterea, Matth. XVIII dicitur quod iratus dominus
tradidit eum, cui replicantur peccata dimissa propter ingratitudinem,
tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sed hoc non esset
nisi consurgeret ex ingratitudine tantus reatus quantus fuit omnium
praeteritorum peccatorum. Ergo aequalis reatus per ingratitudinem
redit.
Sed contra est quod dicitur Deuteron. XXV, pro mensura peccati
erit et plagarum modus. Ex quo patet quod ex parvo peccato non
consurgit magnus reatus. Sed quandoque mortale peccatum sequens est
multo minus quolibet peccatorum prius dimissorum. Non ergo ex peccato
sequenti redit tantus reatus quantus fuit peccatorum prius dimissorum.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod ex peccato sequenti,
propter ingratitudinem, consurgit tantus reatus quantus fuit reatus
omnium peccatorum prius dimissorum, supra reatum proprium huius
peccati. Sed hoc non est necesse. Quia supra dictum est quod reatus
praecedentium peccatorum non redit per peccatum sequens inquantum
sequebatur ex actibus praecedentium peccatorum, sed inquantum
consequitur actum sequentis peccati. Et ita oportet quod quantitas
reatus redeuntis sit secundum gravitatem peccati subsequentis. Potest
autem contingere quod gravitas peccati subsequentis adaequat gravitatem
omnium praecedentium peccatorum, sed hoc non semper est necesse, sive
loquamur de gravitate eius quam habet ex sua specie, cum quandoque
peccatum sequens sit simplex fornicatio, peccata vero praeterita
fuerunt homicidia vel adulteria seu sacrilegia; sive etiam loquamur de
gravitate quam habet ex ingratitudine annexa. Non enim oportet quod
quantitas ingratitudinis sit absolute aequalis quantitati beneficii
suscepti, cuius quantitas attenditur secundum quantitatem peccatorum
prius dimissorum. Contingit enim quod contra idem beneficium unus est
multum ingratus, vel secundum intensionem contemptus beneficii, vel
secundum gravitatem culpae contra benefactorem commissae; alius autem
parum, vel quia minus contemnit, vel quia minus contra benefactorem
agit. Sed proportionaliter quantitas ingratitudinis adaequatur
quantitati beneficii, supposito enim aequali contemptu beneficii, vel
offensa benefactoris, tanto erit gravior ingratitudo quanto beneficium
fuit maius. Unde manifestum est quod non est necesse quod propter
ingratitudinem semper per peccatum sequens redeat tantus reatus quantus
fuit praecedentium peccatorum, sed necesse est quod proportionaliter,
quanto peccata prius dimissa fuerunt plura et maiora, tanto redeat
maior reatus per qualecumque sequens peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum quod beneficium remissionis culpae recipit
quantitatem absolutam secundum quantitatem peccatorum dimissorum. Sed
peccatum ingratitudinis non recipit quantitatem absolutam secundum
quantitatem beneficii, sed secundum quantitatem contemptus vel
offensae, ut dictum est. Et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum quod servus manumissus non reducitur in pristinam
servitutem pro qualicumque ingratitudine, sed pro aliqua gravi.
Ad tertium dicendum quod illi cui peccata dimissa replicantur propter
subsequentem ingratitudinem, redit universum debitum, inquantum
quantitas peccatorum praecedentium proportionaliter invenitur in
ingratitudine subsequenti, non autem absolute, ut dictum est.
|
|