|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ingratitudo ratione
cuius sequens peccatum facit redire peccata prius dimissa, sit speciale
peccatum. Retributio enim gratiarum pertinet ad contrapassum, quod
requiritur in iustitia, ut patet per philosophum, in V Ethic. Sed
iustitia est specialis virtus. Ergo ingratitudo est speciale
peccatum.
2. Praeterea, Tullius, in II Rhetoric., ponit quod gratia est
specialis virtus. Sed ingratitudo opponitur gratiae. Ergo
ingratitudo est speciale peccatum.
3. Praeterea, specialis effectus a speciali causa procedit. Sed
ingratitudo habet specialem effectum, scilicet quod facit aliqualiter
redire peccata prius dimissa. Ergo ingratitudo est speciale peccatum.
Sed contra est. Id quod sequitur omnia peccata, non est speciale
peccatum. Sed per quodcumque peccatum mortale aliquis efficitur Deo
ingratus, ut ex praemissis patet. Ergo ingratitudo non est speciale
peccatum.
Respondeo dicendum quod ingratitudo peccantis quandoque est speciale
peccatum; quandoque non, sed est circumstantia generaliter consequens
omne peccatum mortale quod contra Deum committitur. Peccatum enim
speciem recipit ex intentione peccantis, unde, ut philosophus dicit,
in V Ethic., ille qui moechatur ut furetur, magis est fur quam
moechus. Si igitur aliquis peccator in contemptum Dei et suscepti
beneficii aliquod peccatum committit, illud peccatum trahitur ad
speciem ingratitudinis, et haec ingratitudo peccantis est speciale
peccatum. Si vero aliquis intendens aliquod peccatum committere, puta
homicidium aut adulterium, non retrahatur ab hoc propter hoc quod
pertinet ad Dei contemptum, ingratitudo non erit speciale peccatum,
sed traheretur ad speciem alterius peccati sicut circumstantia quaedam.
Ut autem Augustinus dicit, in libro de natura et gratia, non omne
peccatum est ex contemptu, et tamen in omni peccato Deus contemnitur
in suis praeceptis. Unde manifestum est quod ingratitudo peccantis
quandoque est speciale peccatum, sed non semper.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae rationes concludunt
quod ingratitudo secundum se sit quaedam species peccati. Ultima autem
ratio concludit quod ingratitudo secundum quod invenitur in omni
peccato, non sit speciale peccatum.
|
|