|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam virtutes
non restituantur. Non enim possent virtutes amissae per poenitentiam
restitui nisi poenitentia virtutes causaret. Sed poenitentia, cum sit
virtus, non potest esse causa omnium virtutum, praesertim cum quaedam
virtutes sint naturaliter priores poenitentia, ut supra dictum est.
Ergo per poenitentiam non restituuntur.
2. Praeterea, poenitentia in quibusdam actibus poenitentis
consistit. Sed virtutes gratuitae non causantur ex actibus nostris,
dicit enim Augustinus, in libro de Lib. Arbit., quod virtutes
Deus in nobis sine nobis operatur. Ergo videtur quod per poenitentiam
non restituantur virtutes.
3. Praeterea, habens virtutem sine difficultate et delectabiliter
actus virtutum operatur, unde philosophus dicit, in I Ethic., quod
non est iustus qui non gaudet iusta operatione. Sed multi poenitentes
adhuc difficultatem patiuntur in operando actus virtutum. Non ergo per
poenitentiam restituuntur virtutes.
Sed contra est quod, Luc. XV, pater mandavit quod filius
poenitens indueretur stola prima, quae, secundum Ambrosium, est
amictus sapientiae, quam simul consequuntur omnes virtutes, secundum
illud Sap. VIII, sobrietatem et iustitiam docet, prudentiam et
virtutem, quibus in vita nihil est utilius hominibus. Ergo per
poenitentiam omnes virtutes restituuntur.
Respondeo dicendum quod per poenitentiam, sicut dictum est supra,
remittuntur peccata. Remissio autem peccatorum non potest esse nisi
per infusionem gratiae. Unde relinquitur quod per poenitentiam gratia
homini infundatur. Ex gratia autem consequuntur omnes virtutes
gratuitae, sicut ex essentia animae fluunt omnes potentiae, ut in
secunda parte habitum est. Unde relinquitur quod per poenitentiam
omnes virtutes restituantur.
Ad primum ergo dicendum quod eodem modo poenitentia restituit virtutes
per quem modum est causa gratiae, ut iam dictum est. Est autem causa
gratiae inquantum est sacramentum, nam inquantum est virtus, est magis
gratiae effectus. Et ideo non oportet quod poenitentia, secundum quod
est virtus, sit causa omnium aliarum virtutum, sed quod habitus
poenitentiae simul cum habitibus aliarum virtutum per sacramentum
causetur.
Ad secundum dicendum quod in sacramento poenitentiae actus humani se
habent materialiter, sed formalis vis huius sacramenti dependet ex
virtute clavium. Et ideo virtus clavium effective causat gratiam et
virtutes, instrumentaliter tamen. Sed actus primus poenitentis se
habet ut ultima dispositio ad gratiam consequendam, scilicet
contritio, alii vero sequentes actus poenitentiae procedunt iam ex
gratia et virtutibus.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, quandoque post
primum actum poenitentiae, qui est contritio, remanent quaedam
reliquiae peccatorum, scilicet dispositiones ex prioribus actibus
peccatorum causatae, ex quibus praestatur difficultas quaedam
poenitenti ad operandum opera virtutum, sed quantum est ex ipsa
inclinatione caritatis et aliarum virtutum, poenitens opera virtutum
delectabiliter et sine difficultate operatur; sicut si virtuosus per
accidens difficultatem pateretur in executione actus virtutis propter
somnum aut aliquam corporis dispositionem.
|
|