|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod post poenitentiam
resurgat homo in aequali virtute. Dicit enim apostolus, Rom.
VIII, diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, ubi dicit
Glossa Augustini quod hoc adeo verum est ut, si qui horum devient et
exorbitent, hoc ipsum Deus faciat eis in bonum proficere. Sed hoc
non esset si homo resurgeret in minori virtute.
2. Praeterea, Ambrosius dicit quod poenitentia optima res est,
quae omnes defectus revocat ad perfectum. Sed hoc non esset nisi
virtutes in aequali quantitate recuperarentur. Ergo per poenitentiam
semper recuperatur aequalis virtus.
3. Praeterea, super illud Genes. I, factum est vespere et mane
dies unus, dicit Glossa, vespertina lux est a qua quis cecidit,
matutina in qua resurgit. Sed lux matutina est maior quam vespertina.
Ergo aliquis resurgit in maiori gratia vel caritate quam prius
habuerat. Quod etiam videtur per id quod apostolus dicit, Rom. V,
ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.
Sed contra, caritas proficiens vel perfecta maior est quam caritas
incipiens. Sed quandoque aliquis cadit a caritate proficiente,
resurgit autem in caritate incipiente. Ergo semper resurgit homo in
minori etiam virtute.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, motus liberi arbitrii qui
est in iustificatione impii, est ultima dispositio ad gratiam, unde in
eodem instanti est gratiae infusio cum praedicto motu liberi arbitrii,
ut in secunda parte habitum est. In quo quidem motu comprehenditur
actus poenitentiae, ut supra dictum est. Manifestum est autem quod
formae quae possunt recipere magis et minus, intenduntur et remittuntur
secundum diversam dispositionem subiecti, ut in secunda parte habitum
est. Et inde est quod, secundum quod motus liberi arbitrii in
poenitentia est intensior vel remissior, secundum hoc poenitens
consequitur maiorem vel minorem gratiam. Contingit autem intensionem
motus poenitentis quandoque proportionatam esse maiori gratiae quam illa
a qua cecidit per peccatum; quandoque vero aequali; quandoque vero
minori. Et ideo poenitens quandoque resurgit in maiori gratia quam
prius habuerat; quandoque autem in aequali; quandoque etiam in
minori. Et eadem ratio est de virtutibus, quae ex gratia
consequuntur.
Ad primum ergo dicendum quod non omnibus diligentibus Deum cooperatur
in bonum hoc ipsum quod per peccatum a Dei amore cadunt, quod patet in
his qui cadunt et nunquam resurgunt, vel qui resurgunt iterum casuri,
sed in his qui secundum propositum vocati sunt sancti, scilicet
praedestinatis, qui, quotiescumque cadunt, finaliter tamen
resurgunt. Cedit igitur eis in bonum hoc quod cadunt, non quia semper
in maiori gratia resurgant, sed quia resurgunt in permanentiori
gratia, non quidem ex parte ipsius gratiae, quia, quanto gratia est
maior, tanto de se est permanentior; sed ex parte hominis, qui tanto
stabilius in gratia permanet quanto est cautior et humilior. Unde et
Glossa ibidem subdit quod ideo proficit eis in bonum quod cadunt, quia
humiliores redeunt, et quia doctiores fiunt.
Ad secundum dicendum quod poenitentia, quantum est de se, habet
virtutem reparandi omnes defectus ad perfectum, et etiam promovendi in
ulteriorem statum, sed hoc quandoque impeditur ex parte hominis, qui
remissius movetur in Deum et in detestationem peccati. Sicut etiam in
Baptismo aliqui adulti consequuntur maiorem vel minorem gratiam,
secundum quod diversimode se disponunt.
Ad tertium dicendum quod illa assimilatio utriusque gratiae ad lucem
vespertinam et matutinam fit propter similitudinem ordinis, quia post
lucem vespertinam sequuntur tenebrae noctis, post lucem autem matutinam
sequitur lux diei, non autem propter maiorem vel minorem similitudinem
quantitatis. Illud etiam verbum apostoli intelligitur de gratia, quae
exsuperat omnem abundantiam humanorum peccatorum. Non autem hoc est
verum in omnibus, quod quanto abundantius peccavit, tanto
abundantiorem gratiam consequatur, pensata quantitate habitualis
gratiae. Est tamen superabundans gratia quantum ad ipsam gratiae
rationem, quia magis gratis beneficium remissionis magis peccatori
confertur. Quamvis quandoque abundanter peccantes abundanter dolent,
et sic abundantiorem habitum gratiae et virtutum consequuntur, sicut
patet in Magdalena.
Ad id vero quod in contrarium obiicitur, dicendum quod una et eadem
gratia maior est proficiens quam incipiens, sed in diversis hoc non est
necesse. Unus enim incipit a maiori gratia quam alius habeat in statu
profectus, sicut Gregorius dicit, in II Dialog., praesentes et
secuturi omnes cognoscant, Benedictus puer a quanta perfectione
conversionis gratiam incoepisset.
|
|