|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam non
restituatur homo in pristinam dignitatem. Quia super illud Amos V,
virgo Israel cecidit, dicit Glossa, non negat ut resurgat, sed ut
resurgere virgo possit, quia semel oberrans ovis, etsi reportetur in
humeris pastoris, non habet tantam gloriam quantam quae nunquam
erravit. Ergo per poenitentiam non recuperat homo pristinam
dignitatem.
2. Praeterea, Hieronymus dicit, quicumque dignitatem divini gradus
non custodiunt, contenti fiant animam salvare, reverti enim in
pristinum gradum difficile est. Et Innocentius Papa dicit quod apud
Nicaeam constituti canones poenitentes etiam ab infimis clericorum
officiis excludunt. Non ergo per poenitentiam homo recuperat pristinam
dignitatem.
3. Praeterea, ante peccatum potest aliquis ad maiorem gradum
ascendere. Non autem hoc post peccatum conceditur poenitenti, dicitur
enim Ezech. XLIV, Levitae qui recesserunt a me, nunquam
appropinquabunt mihi, ut sacerdotio fungantur. Et, sicut habetur in
decretis, dist. l, in Hilerdensi Concilio legitur, hi qui sancto
altario deserviunt, si subito flenda debilitate carnis corruerint,
et, domino respiciente, poenituerint, officiorum suorum loca
recipiant, nec possint ad altiora officia ulterius promoveri. Non
ergo poenitentia restituit hominem in pristinam dignitatem.
Sed contra est quod, sicut in eadem distinctione legitur,
Gregorius, scribens Secundino, dixit, post dignam satisfactionem,
credimus hominem posse redire ad suum honorem. Et in Concilio
Agathensi legitur, contumaces clerici, prout dignitatis ordo
permiserit, ab episcopis corrigantur, ita ut, cum eos poenitentia
correxerit, gradum suum dignitatemque recipiant.
Respondeo dicendum quod homo per peccatum duplicem dignitatem amittit,
unam quantum ad Deum, aliam vero quantum ad Ecclesiam. Quantum
autem ad Deum, amittit duplicem dignitatem. Unam principalem, qua
scilicet computatus erat inter filios Dei per gratiam. Et hanc
dignitatem recuperat per poenitentiam. Quod significatur Luc. XV
de filio prodigo, cui pater poenitenti iussit restitui stolam primam et
anulum et calceamenta. Aliam vero dignitatem amittit secundariam,
scilicet innocentiam, de qua, sicut ibidem legitur, gloriabatur
filius senior, dicens, ecce, tot annis servio tibi, et nunquam
mandatum tuum praeterivi. Et hanc dignitatem poenitens recuperare non
potest. Recuperat tamen quandoque aliquid maius. Quia, ut
Gregorius dicit, in homilia de centum ovibus, qui errasse a Deo se
considerant, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant.
Maius ergo gaudium de eis fit in caelo, quia et dux in praelio plus
eum militem diligit qui post fugam reversus hostem fortiter premit,
quam illum qui nunquam terga praebuit et nunquam aliquid fortiter
fecit. Dignitatem autem ecclesiasticam homo per peccatum perdit, qui
indignum se reddit ad ea quae competunt dignitati ecclesiasticae
exercenda. Quam quidem recuperare prohibentur, uno modo, quia non
poenitent. Unde Isidorus ad Misianum episcopum scribit, sicut in
eadem distinctione legitur, cap. domino, illos ad pristinos gradus
canones redire praecipiunt quos poenitentiae praecessit satisfactio,
vel condigna peccatorum confessio. At contra hi qui a vitio
corruptionis non emendantur, nec gradum honoris, nec gratiam recipiunt
communionis. Secundo, quia poenitentiam negligenter agunt. Unde in
eadem distinctione, cap. si quis diaconus, dicitur, cum in aliquibus
nec compunctio humilitatis, nec instantia orandi appareat, nec
ieiuniis vel lectionibus eos vacare videamus, possumus agnoscere, si
ad pristinos honores redirent, cum quanta negligentia permanerent.
Tertio, si commisit aliquod peccatum habens irregularitatem aliquam
admixtam. Unde in eadem distinctione, ex Concilio Martini Papae,
dicitur, si quis viduam, vel ab alio relictam duxerit, non admittatur
ad clerum. Quod si irrepserit, deiiciatur. Similiter si homicidii
aut facto aut praecepto aut consilio aut defensione, post Baptismum,
conscius fuerit. Sed hoc non est ratione peccati, sed ratione
irregularitatis. Quarto, propter scandalum. Unde in eadem
distinctione legitur, cap. de his vero, Rabanus dicit, hi qui
deprehensi vel capti fuerint publice in periurio, furto aut
fornicatione, et ceteris criminibus, secundum canonum sacrorum
instituta a proprio gradu decidant, quia scandalum est populo Dei
tales personas superpositas habere. Qui autem de praedictis peccatis
absconse a se commissis sacerdoti confitentur, si se per ieiunia et
eleemosynas vigiliasque et sacras orationes purgaverint, his etiam,
gradu proprio servato, spes veniae de misericordia Dei promittenda
est. Et hoc etiam dicitur extra, de qualitate Ordinand., cap.
quaesitum, si crimina ordine iudiciario comprobata, vel alias notoria
non fuerint, praeter reos homicidii, post poenitentiam in susceptis
vel iam suscipiendis ordinibus impedire non possunt.
Ad primum ergo dicendum quod eadem ratio est de recuperatione
virginitatis et de recuperatione innocentiae, quae pertinet ad
secundariam dignitatem quoad Deum.
Ad secundum dicendum quod Hieronymus in verbis illis non dicit esse
impossibile, sed dicit esse difficile hominem recuperare post peccatum
pristinum gradum, quia hoc non conceditur nisi perfecte poenitenti, ut
dictum est. Ad statuta autem canonum qui hoc prohibere videntur,
respondet Augustinus, Bonifacio scribens, ut constitueretur in
Ecclesia ne quisquam post alicuius criminis poenitentiam clericatum
accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non
desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae.
Alioquin contra claves datas Ecclesiae disputabitur, de quibus dictum
est, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.
Et postea subdit, nam et sanctus David de criminibus egit
poenitentiam, et tamen in honore suo perstitit. Et beatum Petrum,
quando amarissimas lacrimas fudit, utique dominum negasse poenituit,
et tamen apostolus permansit. Sed non ideo putanda est supervacua
posteriorum diligentia, qui, ubi saluti nihil detrahebatur,
humilitati aliquid addiderunt, experti, ut credo, aliquorum fictas
poenitentias per affectatas honorum potentias.
Ad tertium dicendum quod illud statutum intelligitur de illis qui
publicam poenitentiam agunt, qui postmodum non possunt ad maiorem
provehi gradum. Nam et Petrus post negationem pastor ovium Christi
constitutus est, ut patet Ioan. ult. Ubi dicit Chrysostomus quod
Petrus post negationem et poenitentiam ostendit se habere maiorem
fiduciam ad Christum. Qui enim in cena non audebat interrogare, sed
Ioanni interrogationem commisit, huic postea et praepositura fratrum
credita est, et non solum non committit alteri interrogare quae ad
ipsum pertinent, sed de reliquo ipse pro Ioanne magistrum interrogat.
|
|