|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod opera virtutum in
caritate facta mortificari non possunt. Quod enim non est, immutari
non potest. Sed mortificatio est quaedam mutatio de vita in mortem.
Cum ergo opera virtutum, postquam facta sunt, iam non sint, videtur
quod ulterius mortificari non possunt.
2. Praeterea, per opera virtutis in caritate facta homo meretur
vitam aeternam. Sed subtrahere mercedem merenti est iniustitia, quae
non cadit in Deum. Ergo non potest esse quod opera virtutum in
caritate facta per peccatum sequens mortificentur.
3. Praeterea, fortius non corrumpitur a debiliori. Sed opera
caritatis sunt fortiora quibuslibet peccatis, quia, ut dicitur
Proverb. X, universa delicta operit caritas. Ergo videtur quod
opera in caritate facta per sequens mortale peccatum mortificari non
possunt.
Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, si averterit se
iustus a iustitia sua, omnes iustitiae eius quas fecerat, non
recordabuntur.
Respondeo dicendum quod res viva per mortem perdit operationem vitae,
unde per quandam similitudinem dicuntur res mortificari quando
impediuntur a proprio suo effectu vel operatione. Effectus autem
operum virtuosorum quae in caritate fiunt, est perducere ad vitam
aeternam. Quod quidem impeditur per peccatum mortale sequens, quod
gratiam tollit. Et secundum hoc, opera in caritate facta dicuntur
mortificari per sequens peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut opera peccatorum transeunt actu et
manent reatu, ita opera in caritate facta, postquam transeunt actu,
manent merito in Dei acceptatione. Et secundum hoc mortificantur,
inquantum impeditur homo ne consequatur suam mercedem.
Ad secundum dicendum quod sine iniustitia potest subtrahi merces
merenti quando ipse reddiderit se indignum mercede per culpam
sequentem. Nam et ea quae homo iam accepit, quandoque iuste propter
culpam perdit.
Ad tertium dicendum quod non est propter fortitudinem operum peccati
quod mortificantur opera prius in caritate facta, sed est propter
libertatem voluntatis, quae potest a bono in malum deflecti.
|
|