|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod opera mortificata per
peccatum per poenitentiam non reviviscant. Sicut enim per poenitentiam
subsequentem remittuntur peccata praeterita, ita etiam per peccatum
sequens mortificantur opera prius in caritate facta. Sed peccata
dimissa per poenitentiam non redeunt, ut supra dictum est. Ergo
videtur quod etiam opera mortificata per caritatem non reviviscant.
2. Praeterea, opera dicuntur mortificari ad similitudinem animalium
quae moriuntur, ut dictum est. Sed animal mortuum non potest iterum
vivificari. Ergo nec opera mortificata possunt iterum per poenitentiam
reviviscere.
3. Praeterea, opera in caritate facta merentur gloriam secundum
quantitatem gratiae vel caritatis. Sed quandoque per poenitentiam homo
resurgit in minori gratia vel caritate. Ergo non consequetur gloriam
secundum merita priorum operum. Et ita videtur quod opera mortificata
per peccatum non reviviscant.
Sed contra est quod, super illud Ioel II, reddam vobis annos quos
comedit locusta, dicit Glossa, non patiar perire ubertatem quam cum
perturbatione animi amisistis. Sed illa ubertas est meritum bonorum
operum, quod fuit perditum per peccatum. Ergo per poenitentiam
reviviscunt opera meritoria prius facta.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod opera meritoria per
peccatum sequens mortificata non reviviscunt per poenitentiam
sequentem, considerantes quod opera illa non remanent, ut iterum
vivificari possent. Sed hoc impedire non potest quin vivificentur.
Non enim habent vim perducendi in vitam aeternam, quod pertinet ad
eorum vitam, solum secundum quod actu existunt, sed etiam postquam
actu esse desinunt secundum quod remanent in acceptatione divina. Sic
autem remanent, quantum est de se, etiam postquam per peccatum
mortificantur, quia semper Deus illa opera, prout facta fuerunt,
acceptabit, et sancti de eis gaudebunt, secundum illud Apoc.
III, tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Sed quod
isti qui ea fecit non sint efficacia ad ducendum ad vitam aeternam,
provenit ex impedimento peccati supervenientis, per quod ipse redditur
indignus vita aeterna. Hoc autem impedimentum tollitur per
poenitentiam, inquantum per eam remittuntur peccata. Unde restat quod
opera prius mortificata per poenitentiam recuperant efficaciam
perducendi eum qui fecit ea in vitam aeternam, quod est ea
reviviscere. Et ita patet quod opera mortificata per poenitentiam
reviviscunt.
Ad primum ergo dicendum quod opera peccati per poenitentiam abolentur
secundum se, ita scilicet quod ex eis ulterius, Deo indulgente, nec
macula nec reatus inducitur. Sed opera ex caritate facta non abolentur
a Deo, in cuius acceptatione remanent, sed impedimentum accipiunt ex
parte hominis operantis. Et ideo, remoto impedimento quod est ex
parte hominis, Deus implet ex parte sua illud quod opera merebantur.
Ad secundum dicendum quod opera in caritate facta non mortificantur
secundum se, sicut dictum est, sed solum per impedimentum superveniens
ex parte operantis. Animalia autem moriuntur secundum se, inquantum
privantur principio vitae. Et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod ille qui per poenitentiam resurgit in minori
caritate, consequetur quidem praemium essentiale secundum quantitatem
caritatis in qua invenitur, habebit tamen gaudium maius de operibus in
prima caritate factis quam de operibus quae in secunda fecit. Quod
pertinet ad praemium accidentale.
|
|