|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam
subsequentem etiam opera mortua, quae scilicet non sunt in caritate
facta, vivificentur. Difficilius enim videtur quod ad vitam perveniat
illud quod fuit mortificatum, quod nunquam fit secundum naturam, quam
illud quod nunquam fuit vivum, vivificetur, quia ex non vivis secundum
naturam viva aliqua generantur. Sed opera mortificata per poenitentiam
vivificantur, ut dictum est. Ergo multo magis opera mortua
vivificantur.
2. Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed causa quare
opera de genere bonorum sine caritate facta non fuerunt viva, fuit
defectus caritatis et gratiae. Sed iste defectus tollitur per
poenitentiam. Ergo per poenitentiam opera mortua vivificantur.
3. Praeterea, Hieronymus dicit, si quando videris inter multa
opera peccatorum facere quemquam aliqua quae iusta sunt, non est tam
iniustus Deus ut propter multa mala obliviscatur paucorum bonorum.
Sed hoc videtur maxime quando mala praeterita per poenitentiam
tolluntur. Ergo videtur quod post poenitentiam Deus remuneret priora
bona in statu peccati facta, quod est ea vivificari.
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. XIII, si
distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero
corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi
prodest. Hoc autem non esset si saltem per poenitentiam subsequentem
vivificarentur. Non ergo poenitentia vivificat opera prius mortua.
Respondeo dicendum quod opus aliquod dicitur mortuum dupliciter. Uno
modo, effective, quia scilicet est causa mortis. Et secundum hoc,
opera peccati dicuntur opera mortua, secundum illud Heb. IX,
sanguis Christi emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis.
Haec igitur opera mortua non vivificantur per poenitentiam, sed magis
abolentur, secundum illud Heb. VI, non rursus iacientes
fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis. Alio modo dicuntur opera
mortua privative, scilicet quia carent vita spirituali, quae est ex
caritate, per quam anima Deo coniungitur, ex quo vivit sicut corpus
per animam. Et per hunc modum etiam fides quae est sine caritate,
dicitur mortua, secundum illud Iac. II, fides sine operibus mortua
est. Et per hunc etiam modum omnia opera quae sunt bona ex genere, si
sine caritate fiant, dicuntur mortua, inquantum scilicet non procedunt
ex principio vitae; sicut si dicamus sonum citharae vocem mortuam
dare. Sic igitur differentia mortis et vitae in operibus est secundum
comparationem ad principium a quo procedunt. Opera autem non possunt
iterum a principio procedere, quia transeunt, et iterum eadem numero
assumi non possunt. Unde impossibile est quod opera mortua iterum
fiant viva per poenitentiam.
Ad primum ergo dicendum quod in rebus naturalibus tam mortua quam
mortificata carent principio vitae. Sed opera dicuntur mortificata non
ex parte principii a quo processerunt, sed ex parte impedimenti
extrinseci. Mortua autem dicuntur ex parte principii. Et ideo non
est similis ratio.
Ad secundum dicendum quod opera de genere bonorum sine caritate facta
dicuntur mortua propter defectum caritatis et gratiae sicut principii.
Hoc autem non praestatur eis per poenitentiam subsequentem, ut ex tali
principio procedant. Unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod Deus recordatur bonorum quae quis facit in
statu peccati, non ut remuneret ea in vita aeterna, quod debetur solis
operibus vivis, idest ex caritate factis, sed remunerat temporali
remuneratione. Sicut Gregorius dicit, in homilia de divite et
Lazaro, quod, nisi dives ille aliquod bonum egisset et in praesenti
saeculo remunerationem accepisset, nequaquam ei Abraham diceret,
recepisti bona in vita tua. Vel hoc etiam potest referri ad hoc quod
patietur tolerabilius iudicium. Unde dicit Augustinus, in libro de
patientia, non possumus dicere schismatico melius fuisse ei ut,
Christum negando, nihil eorum pateretur quae passus est confitendo,
ut illud quod ait apostolus, si tradidero corpus meum ita ut ardeam,
caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest, intelligatur ad
regnum caelorum obtinendum, non ad extremi iudicii supplicium
tolerabilius subeundum.
|
|