|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
aliqua scientia praeter divinam. Ad hoc enim necessaria est scientia
ut per eam aliqua cognoscantur. Sed Christus per scientiam divinam
cognoscebat omnia. Superfluum igitur fuisset quod in eo esset quaedam
alia scientia.
2. Praeterea, lux minor per maiorem offuscatur. Sed omnis scientia
creata comparatur ad scientiam Dei increatam sicut lux minor ad
maiorem. Ergo in Christo non refulsit alia scientia quam divina.
3. Praeterea, unio humanae naturae ad divinam facta est in persona,
ut ex supra dictis patet. Ponitur autem in Christo, secundum
quosdam, quaedam scientia unionis, per quam scilicet Christus ea quae
ad mysterium incarnationis pertinent plenius scivit quam aliquis alius.
Cum ergo unio personalis contineat duas naturas, videtur quod in
Christo non sint duae scientiae, sed una tantum scientia pertinens ad
utramque naturam.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de incarnatione, Deus
in carne perfectionem humanae naturae assumpsit, suscepit sensum
hominis, sed non sensum carnis inflatum. Sed ad sensum hominis
pertinet scientia creata. Ergo in eo fuit alia scientia praeter
divinam.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, filius Dei
humanam naturam integram assumpsit, idest, non corpus solum, sed
etiam animam; non solum sensitivam, sed etiam rationalem. Et ideo
oportuit quod haberet scientiam creatam, propter tria. Primo quidem,
propter animae perfectionem. Anima enim, secundum se considerata,
est in potentia ad intelligibilia cognoscenda, est enim sicut tabula in
qua nihil est scriptum; et tamen possibile est in ea scribi, propter
intellectum possibilem, in quo est omnia fieri, ut dicitur in III
de anima. Quod autem est in potentia, est imperfectum nisi reducatur
ad actum. Non autem fuit conveniens ut filius Dei humanam naturam
imperfectam assumeret, sed perfectam, utpote qua mediante, totum
humanum genus erat ad perfectum reducendum. Et ideo oportuit quod
anima Christi esset perfecta per aliquam scientiam, quae esset proprie
perfectio eius. Et ideo oportuit in Christo esse aliquam scientiam
praeter scientiam divinam. Alioquin anima Christi esset imperfectior
omnibus animabus aliorum hominum. Secundo quia, cum quaelibet res sit
propter suam operationem, ut dicitur in II de caelo et mundo,
frustra haberet Christus animam intellectualem, si non intelligeret
secundum illam. Quod pertinet ad scientiam creatam. Tertio, quia
aliqua scientia creata pertinet ad animae humanae naturam, scilicet
illa per quam naturaliter cognoscimus prima principia, scientiam enim
hic large accipimus pro qualibet cognitione intellectus humani. Nihil
autem naturalium Christo defuit, quia totam humanam naturam suscepit,
ut supra dictum est. Et ideo in sexta synodo damnata est positio
negantium in Christo duas esse scientias, vel duas sapientias.
Ad primum ergo dicendum quod Christus cognovit omnia per scientiam
divinam operatione increata, quae est ipsa Dei essentia, Dei enim
intelligere est sua substantia, ut probatur in XII Metaphys. Unde
hic actus non potuit esse animae humanae Christi, cum sit alterius
naturae. Si igitur non fuisset in anima Christi alia scientia praeter
divinam, nihil cognovisset. Et ita frustra fuisset assumpta, cum res
sit propter suam operationem.
Ad secundum dicendum quod, si duo lumina accipiantur eiusdem ordinis,
minus offuscatur per maius, sicut lumen solis offuscat lumen candelae,
quorum utrumque accipitur in ordine illuminantis. Sed si accipiatur
maius in ordine illuminantis et minus in ordine illuminati, minus lumen
non offuscatur per maius, sed magis augetur, sicut lumen aeris per
lumen solis. Et hoc modo lumen scientiae non offuscatur, sed
clarescit in anima Christi per lumen scientiae divinae, quae est lux
vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, ut dicitur
Ioan. I.
Ad tertium dicendum quod, ex parte unitorum, ponitur scientia in
Christo et quantum ad naturam divinam et quantum ad humanam, ita quod
per unionem, secundum quam est eadem hypostasis Dei et hominis, id
quod est Dei attribuitur homini, et id quod est hominis attribuitur
Deo, ut supra dictum est. Sed ex parte ipsius unionis non potest
poni in Christo aliqua scientia. Nam unio illa est ad esse
personale, scientia autem non convenit personae nisi ratione alicuius
naturae.
|
|