|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
scientia beatorum vel comprehensorum. Scientia enim beatorum est per
participationem divini luminis, secundum illud Psalmi, in lumine tuo
videbimus lumen. Sed Christus non habuit lumen divinum tanquam
participatum, sed ipsam divinitatem in se habuit substantialiter
manentem, secundum illud Coloss. II, in ipso habitat omnis
plenitudo divinitatis corporaliter. Ergo in ipso non fuit scientia
beatorum.
2. Praeterea, scientia beatorum eos beatos facit, secundum illud
Ioan. XVII, haec est vita aeterna, ut cognoscant te, verum
Deum, et quem misisti, Iesum Christum. Sed homo ille fuit beatus
ex hoc ipso quod fuit Deo unitus in persona, secundum illud Psalmi,
beatus quem elegisti et assumpsisti. Non ergo oportet ponere in ipso
scientiam beatorum.
3. Praeterea, duplex scientia homini competit, una secundum suam
naturam; alia supra suam naturam. Scientia autem beatorum, quae in
divina visione consistit, non est secundum naturam hominis, sed supra
eius naturam. In Christo autem fuit alia supernaturalis scientia
multo fortior et altior, scilicet scientia divina. Non igitur
oportuit in Christo esse scientiam beatorum.
Sed contra, scientia beatorum in Dei visione vel cognitione
consistit. Sed ipse plene cognovit Deum, etiam secundum quod homo,
secundum illud Ioan. VIII, scio eum, et sermonem eius servo.
Ergo in Christo fuit scientia beatorum.
Respondeo dicendum quod illud quod est in potentia, reducitur in actum
per id quod est actu, oportet enim esse calidum id per quod alia
calefiunt. Homo autem est in potentia ad scientiam beatorum, quae in
visione Dei consistit, et ad eam ordinatur sicut ad finem, est enim
creatura rationalis capax illius beatae cognitionis, inquantum est ad
imaginem Dei. Ad hunc autem finem beatitudinis homines reducuntur per
Christi humanitatem, secundum illud Heb. II, decebat eum propter
quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat,
auctorem salutis eorum per passionem consummari. Et ideo oportuit quod
cognitio ipsa in Dei visione consistens excellentissime Christo homini
conveniret, quia semper causam oportet esse potiorem causato.
Ad primum ergo dicendum quod divinitas unita est humanitati Christi
secundum personam, et non secundum naturam vel essentiam, sed cum
unitate personae remanet distinctio naturarum. Et ideo anima
Christi, quae est pars humanae naturae, per aliquod lumen
participatum a natura divina perfecta est ad scientiam beatam, qua
Deus per essentiam videtur.
Ad secundum dicendum quod ex ipsa unione homo ille est beatus
beatitudine increata, sicut ex unione est Deus. Sed praeter
beatitudinem increatam, oportuit in natura humana Christi esse quandam
beatitudinem creatam, per quam anima eius in ultimo fine humanae
naturae constitueretur.
Ad tertium dicendum quod visio seu scientia beata est quodammodo supra
naturam animae rationalis, inquantum scilicet propria virtute ad eam
pervenire non potest. Alio vero modo est secundum naturam ipsius,
inquantum scilicet per naturam suam est capax eius, prout scilicet ad
imaginem Dei facta est, ut supra dictum est. Sed scientia increata
est omnibus modis supra naturam animae humanae.
|
|