|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo non sit alia
scientia indita, praeter scientiam beatam. Omnis enim alia scientia
creata comparatur ad scientiam beatam sicut imperfectum ad perfectum.
Sed, praesente perfecta cognitione, excluditur cognitio imperfecta,
sicut manifesta visio faciei excludit aenigmaticam visionem fidei ut
patet I Cor. XIII. Cum igitur in Christo fuerit scientia
beata, ut dictum est, videtur quod non potuerit in eo alia esse
scientia indita.
2. Praeterea, imperfectior modus cognitionis disponit ad
perfectiorem sicut opinio, quae est per syllogismum dialecticum,
disponit ad scientiam, quae est per syllogismum demonstrativum.
Habita autem perfectione, non est ulterius necessaria dispositio,
sicut, habito termino, non est necessarius motus. Cum igitur
cognitio quaecumque alia creata comparetur ad cognitionem beatam sicut
imperfectum ad perfectum, et sicut dispositio ad terminum, videtur
quod, cum Christus habuerit cognitionem beatam, quod non fuerit ei
necessarium habere aliam cognitionem.
3. Praeterea, sicut materia corporalis est in potentia ad formam
sensibilem, ita intellectus possibilis est in potentia ad formam
intelligibilem. Sed materia corporalis non potest simul recipere duas
formas sensibiles, unam perfectiorem et aliam minus perfectam. Ergo
nec anima potest simul recipere duplicem scientiam, unam perfectiorem
et aliam minus perfectam. Et sic idem quod prius.
Sed contra est quod dicitur Coloss. II, quod in Christo sunt
omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, decebat quod natura humana
assumpta a verbo Dei, imperfecta non esset. Omne autem quod est in
potentia, est imperfectum nisi reducatur ad actum. Intellectus autem
possibilis humanus est in potentia ad omnia intelligibilia. Reducitur
autem ad actum per species intelligibiles, quae sunt formae quaedam
completivae ipsius, ut patet ex his quae dicuntur in III de anima.
Et ideo oportet in Christo scientiam ponere inditam, inquantum per
verbum Dei animae Christi, sibi personaliter unitae, impressae sunt
species intelligibiles ad omnia ad quae est intellectus possibilis in
potentia, sicut etiam per verbum Dei impressae sunt species
intelligibiles menti angelicae in principio creationis rerum, ut patet
per Augustinum, super Gen. ad Litt. Et ideo, sicut in Angelis,
secundum eundem Augustinum, ponitur duplex cognitio, una scilicet
matutina, per quam cognoscunt res in verbo, et alia vespertina, per
quam cognoscunt res in propria natura per species sibi inditas; ita,
praeter scientiam divinam increatam, est in Christo, secundum eius
animam, scientia beata, qua cognoscit verbum et res in verbo; et
scientia indita sive infusa, per quam cognoscit res in propria natura
per species intelligibiles humanae menti proportionatas.
Ad primum ergo dicendum quod visio imperfecta fidei in sui ratione
includit oppositum manifestae visionis, eo quod de ratione fidei est ut
sit de non visis, ut in secunda parte habitum est. Sed cognitio quae
est per species inditas, non includit aliquid oppositum cognitionis
beatae. Et ideo non est eadem ratio utrobique.
Ad secundum dicendum quod dispositio se habet ad perfectionem
dupliciter, uno modo, sicut via ducens in perfectionem; alio modo,
sicut effectus a perfectione procedens. Per calorem enim disponitur
materia ad suscipiendum formam ignis, qua tamen adveniente, calor non
cessat, sed remanet quasi quidam effectus talis formae. Et similiter
opinio, ex syllogismo dialectico causata, est via ad scientiam, quae
per demonstrationem acquiritur, qua tamen acquisita, potest remanere
cognitio quae est per syllogismum dialecticum, quasi consequens
scientiam demonstrativam quae est per causam; quia ille qui cognoscit
causam, ex hoc etiam magis potest cognoscere signa probabilia, ex
quibus procedit dialecticus syllogismus. Et similiter in Christo
simul cum scientia beatitudinis manet scientia indita, non quasi via ad
beatitudinem, sed quasi per beatitudinem confirmata.
Ad tertium dicendum quod cognitio beata non fit per speciem quae sit
similitudo divinae essentiae, vel eorum quae in divina essentia
cognoscuntur, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt, sed
talis cognitio est ipsius divinae essentiae immediate, per hoc quod
ipsa essentia divina unitur menti beatae sicut intelligibile
intelligenti. Quae quidem essentia divina est forma excedens
proportionem cuiuslibet creaturae. Unde nihil prohibet quin, cum hac
forma superexcedente, simul insint rationali menti species
intelligibiles proportionatae suae naturae.
|
|