|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
aliqua scientia experimentalis acquisita. Quidquid enim Christo
conveniens fuit, excellentissime habuit. Sed Christus non habuit
excellentissime scientiam acquisitam, non enim institit studio
litterarum, quo perfectissime scientia acquiritur; dicitur enim
Ioan. VII, mirabantur Iudaei, dicentes, quomodo hic litteras
scit, cum non didicerit? Ergo videtur quod in Christo non fuerit
aliqua scientia acquisita.
2. Praeterea, ei quod est plenum, non potest aliquid superaddi.
Sed potentia animae Christi fuit impleta per species intelligibiles
divinitus inditas, ut dictum est. Non ergo potuerunt supervenire eius
animae aliquae species acquisitae.
3. Praeterea, in eo qui iam habitum scientiae habet, per ea quae a
sensu accipit, non acquiritur novus habitus, quia sic duae formae
eiusdem speciei simul essent in eodem, sed habitus qui prius inerat,
confirmatur et augetur. Cum ergo Christus habuerit habitum scientiae
inditae, non videtur quod per ea quae sensu percepit, aliquam aliam
scientiam acquisierit.
Sed contra est quod Heb. V dicitur, cum esset filius Dei, didicit
ex his quae passus est, obedientiam, Glossa, idest, expertus est.
Fuit ergo in Christo aliqua experimentalis scientia, quae est
scientia acquisita.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, nihil eorum
quae Deus in nostra natura plantavit, defuit humanae naturae assumptae
a verbo Dei. Manifestum est autem quod in humana natura Deus
plantavit non solum intellectum possibilem, sed etiam intellectum
agentem. Unde necesse est dicere quod in anima Christi non solum
intellectus possibilis, sed etiam intellectus agens fuerit. Si autem
in aliis Deus et natura nihil frustra fecerunt, ut philosophus dicit,
in I de caelo et mundo, multo minus in anima Christi aliquid fuit
frustra. Frustra autem est quod non habet propriam operationem, cum
omnis res sit propter suam operationem, ut dicitur in II de caelo et
mundo. Propria autem operatio intellectus agentis est facere species
intelligibiles actu, abstrahendo eas a phantasmatibus, unde dicitur in
III de anima quod intellectus agens est quo est omnia facere. Sic
igitur necesse est dicere quod in Christo fuerunt aliquae species
intelligibiles per actionem intellectus agentis in intellectu possibili
eius receptae. Quod est esse in ipso scientiam acquisitam, quam
quidam experimentalem nominant. Et ideo, quamvis aliter alibi
scripserim, dicendum est in Christo scientiam acquisitam fuisse.
Quae proprie est scientia secundum modum humanum, non solum ex parte
recipientis subiecti, sed etiam ex parte causae agentis, nam talis
scientia ponitur in Christo secundum lumen intellectus agentis, quod
est humanae naturae connaturale. Scientia autem infusa attribuitur
animae humanae secundum lumen desuper infusum, qui modus cognoscendi
est proportionatus naturae angelicae. Scientia vero beata, per quam
ipsa Dei essentia videtur, est propria et connaturalis soli Deo, ut
in prima parte dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod, cum duplex sit modus acquirendi
scientiam, scilicet inveniendo et addiscendo, modus qui est per
inventionem est praecipuus, modus autem qui est per disciplinam est
secundarius. Unde dicitur in I Ethic., ille quidem est optimus qui
omnia per seipsum intelligit, bonus autem et ille qui bene dicenti
obediet. Et ideo Christo magis competebat habere scientiam acquisitam
per inventionem quam per disciplinam, praesertim cum ipse daretur a
Deo omnibus in doctorem, secundum illud Ioel II, laetamini in
domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae.
Ad secundum dicendum quod humana mens duplicem habet respectum. Unum
quidem ad superiora. Et secundum hunc respectum, anima Christi fuit
plena per scientiam inditam. Alius autem respectus eius est ad
inferiora, idest ad phantasmata, quae sunt nata movere mentem humanam
per virtutem intellectus agentis. Oportuit autem quod etiam secundum
hunc respectum anima Christi scientia impleretur, non quin prima
plenitudo menti humanae sufficeret secundum seipsam; sed oportebat eam
perfici etiam secundum comparationem ad phantasmata.
Ad tertium dicendum quod alia ratio est de habitu acquisito, et de
habitu infuso. Nam habitus scientiae acquiritur per comparationem
humanae mentis ad phantasmata, unde secundum eandem rationem non potest
alius habitus iterato acquiri. Sed habitus scientiae infusae est
alterius rationis, utpote a superiori descendens in animam, non
secundum proportionem phantasmatum. Et ideo non est eadem ratio de
utroque habitu.
|
|