|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod poenitentiae non debent
partes assignari. Sacramenta enim sunt in quibus divina virtus
secretius operatur salutem. Sed virtus divina est una et simplex.
Non ergo poenitentiae, cum sit sacramentum, debent partes assignari.
2. Praeterea, poenitentia est virtus, et est sacramentum. Sed ei
inquantum est virtus, non assignantur partes, cum virtus sit habitus
quidam, qui est simplex qualitas mentis. Similiter etiam ei
poenitentiae inquantum est sacramentum, non videtur quod partes sint
assignandae, quia Baptismo et aliis sacramentis non assignantur
partes. Ergo poenitentiae nullae debent partes assignari.
3. Praeterea, poenitentiae materia est peccatum, ut supra dictum
est. Sed peccato non assignantur partes. Ergo etiam nec poenitentiae
sunt partes assignandae.
Sed contra est quod partes sunt ex quibus perfectio alicuius
integratur. Sed poenitentiae perfectio integratur ex pluribus,
scilicet ex contritione, confessione et satisfactione. Ergo
poenitentia habet partes.
Respondeo dicendum quod partes rei sunt in quas materialiter totum
dividitur, habent enim se partes ad totum sicut materia ad formam;
unde in II Physic. partes ponuntur in genere causae materialis,
totum autem in genere causae formalis. Ubicumque igitur ex parte
materiae invenitur aliqua pluralitas, ibi est invenire partium
rationem. Dictum est autem supra quod in sacramento poenitentiae actus
humani se habent per modum materiae. Et ideo, cum plures actus humani
requirantur ad perfectionem poenitentiae, scilicet contritio,
confessio et satisfactio, ut infra patebit, consequens est quod
sacramentum poenitentiae habeat partes.
Ad primum ergo dicendum quod quodlibet sacramentum habet simplicitatem
ratione virtutis divinae, quae in eo operatur. Sed virtus divina,
propter sui magnitudinem, operari potest et per unum et per multa,
ratione quorum alicui sacramento possunt partes assignari.
Ad secundum dicendum quod poenitentiae secundum quod est virtus, non
assignantur partes, actus enim humani, qui multiplicantur in
poenitentia, non comparantur ad habitum virtutis sicut partes, sed
sicut effectus. Unde relinquitur quod partes assignentur poenitentiae
inquantum est sacramentum, ad quod actus humani comparantur ut
materia. In aliis autem sacramentis materia non sunt actus humani,
sed aliqua res exterior, una quidem simplex, ut aqua vel oleum; sive
composita, ut chrisma. Et ideo aliis sacramentis non assignantur
partes.
Ad tertium dicendum quod peccata sunt materia remota poenitentiae,
inquantum scilicet sunt ut materia vel obiectum humanorum actuum, qui
sunt propria materia poenitentiae prout est sacramentum.
|
|