|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
assignentur partes poenitentiae contritio, confessio et satisfactio.
Contritio enim est in corde, et sic pertinet ad interiorem
poenitentiam. Confessio autem est in ore, et satisfactio in opere,
et sic duo ultima pertinent ad poenitentiam exteriorem. Poenitentia
autem interior non est sacramentum, sed sola poenitentia exterior,
quae sensui subiacet. Non ergo convenienter assignantur hae partes
sacramento poenitentiae.
2. Praeterea, in sacramento novae legis confertur gratia, ut supra
habitum est. Sed in satisfactione non confertur aliqua gratia. Ergo
satisfactio non est pars sacramenti.
3. Praeterea, non est idem fructus rei et pars. Sed satisfactio
est fructus poenitentiae, secundum illud Luc. III, facite vobis
dignos fructus poenitentiae. Ergo non est pars poenitentiae.
4. Praeterea, poenitentia ordinatur contra peccatum. Sed peccatum
potest perfici solum in corde per consensum, ut in secunda parte
habitum est. Ergo et poenitentia. Non ergo debent poenitentiae
partes poni confessio oris et satisfactio operis.
Sed contra, videtur quod debeant poni plures partes poenitentiae.
Pars enim hominis ponitur non solum corpus, quasi materia, sed etiam
anima, quae est forma. Sed tria praedicta, cum sint actus
poenitentis, se habent sicut materia, absolutio autem sacerdotis se
habet per modum formae. Ergo absolutio sacerdotis debet poni quarta
pars poenitentiae.
Respondeo dicendum quod duplex est pars, ut dicitur in V Metaphys.
scilicet pars essentiae, et pars quantitatis. Partes quidem essentiae
sunt, naturaliter quidem, forma et materia, logice autem, genus et
differentia. Hoc autem modo quodlibet sacramentum distinguitur in
materiam et formam sicut in partes essentiae, unde et supra dictum est
quod sacramenta consistunt in rebus et verbis. Sed quia quantitas se
tenet ex parte materiae, partes quantitatis sunt partes materiae. Et
hoc modo sacramento poenitentiae specialiter assignantur partes, ut
supra dictum est, quantum ad actus poenitentis, qui sunt materia huius
sacramenti. Dictum est autem supra quod alio modo fit recompensatio
offensae in poenitentia, et in vindicativa iustitia. Nam in
vindicativa iustitia fit recompensatio secundum arbitrium iudicis, non
secundum voluntatem offendentis vel offensi, sed in poenitentia fit
recompensatio offensae secundum voluntatem peccantis, et secundum
arbitrium Dei, in quem peccatur; quia hic non quaeritur sola
reintegratio aequalitatis iustitiae, sicut in iustitia vindicativa,
sed magis reconciliatio amicitiae, quod fit dum offendens recompensat
secundum voluntatem eius quem offendit. Sic igitur requiritur ex parte
poenitentis, primo quidem, voluntas recompensandi, quod fit per
contritionem; secundo, quod se subiiciat arbitrio sacerdotis loco
Dei, quod fit in confessione; tertio, quod recompenset secundum
arbitrium ministri Dei, quod fit in satisfactione. Et ideo
contritio, confessio et satisfactio ponuntur partes poenitentiae.
Ad primum ergo dicendum quod contritio secundum essentiam quidem est in
corde, et pertinet ad interiorem poenitentiam, virtualiter autem
pertinet ad poenitentiam exteriorem, inquantum scilicet implicat
propositum confitendi et satisfaciendi.
Ad secundum dicendum quod satisfactio confert gratiam prout est in
proposito, et auget eam prout est in executione, sicut Baptismus in
adultis, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod satisfactio est pars poenitentiae sacramenti;
fructus autem poenitentiae virtutis.
Ad quartum dicendum quod plura requiruntur ad bonum, quod procedit ex
integra causa, quam ad malum, quod procedit ex singularibus
defectibus, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Et
ideo, licet peccatum perficiatur in consensu cordis, ad perfectionem
tamen poenitentiae requiritur et contritio cordis, et confessio oris,
et satisfactio operis.
Ad contrarium patet solutio per ea quae dicta sunt.
|
|