|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praedicta tria non sint
partes integrales poenitentiae. Poenitentia enim, ut dictum est,
contra peccatum ordinatur. Sed peccatum cordis, oris et operis sunt
partes subiectivae peccati, et non partes integrales, quia peccatum de
quolibet horum praedicatur. Ergo etiam in poenitentia contritio cordis
et confessio oris et satisfactio operis non sunt partes integrales.
2. Praeterea, nulla pars integralis in se continet aliam sibi
condivisam. Sed contritio continet in se confessionem et
satisfactionem in proposito. Ergo non sunt partes integrales.
3. Praeterea, ex partibus integralibus simul et aequaliter
constituitur totum, sicut linea ex suis partibus. Sed hoc non
contingit hic. Ergo praedicta non sunt partes integrales
poenitentiae.
Sed contra, illae dicuntur partes integrales ex quibus integratur
perfectio totius. Sed ex tribus praedictis integratur perfectio
poenitentiae. Ergo sunt partes integrales poenitentiae.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt haec tria esse partes
subiectivas poenitentiae. Sed hoc non potest esse. Quia partibus
subiectivis singulis adest tota virtus totius, et simul, et
aequaliter, sicut tota virtus animalis, inquantum est animal,
salvatur in qualibet specie animalis, quae simul et aequaliter dividunt
animal. Sed hoc non est in proposito. Et ideo alii dixerunt quod
sunt partes potentiales. Sed nec hoc iterum esse potest. Quia
singulis partibus potentialibus adest totum secundum totam essentiam,
sicut tota essentia animae adest cuilibet eius potentiae. Sed hoc non
est in proposito. Unde relinquitur quod praedicta tria sint partes
integrales poenitentiae, ad quarum rationem exigitur ut totum non adsit
singulis partibus neque secundum totam virtutem eius, neque secundum
totam essentiam, sed omnibus simul.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum, quia rationem mali habet,
potest in uno tantum perfici, ut dictum est. Et ideo peccatum quod in
solo corde perficitur, est una species peccati. Alia vero species est
peccatum quod perficitur in corde et ore. Tertia vero species est
peccatum quod perficitur in corde et opere. Et huius peccati partes
quasi integrales sunt quod est in corde, et quod est in ore, et quod
est in opere. Et ideo poenitentiae, quae in his tribus perficitur,
haec tria sunt partes integrales.
Ad secundum dicendum quod una pars integralis potest continere totum,
licet non secundum essentiam, fundamentum enim quodammodo virtute
continet totum aedificium. Et hoc modo contritio continet virtute
totam poenitentiam.
Ad tertium dicendum quod omnes partes integrales habent ordinem quendam
ad invicem. Sed quaedam habent ordinem tantum in situ, sive
consequenter se habeant, sicut partes exercitus; sive se tangant,
sicut partes acervi; sive etiam colligentur, sicut partes domus; sive
etiam continuentur, sicut partes lineae. Quaedam vero habent insuper
ordinem virtutis, sicut partes animalis, quarum prima virtute est
cor, et aliae quodam ordine virtutis dependent ab invicem. Tertio
modo ordinantur ordine temporis, sicut partes temporis et motus.
Partes igitur poenitentiae habent ad invicem ordinem virtutis et
temporis, quia sunt actus; non autem ordinem situs, quia non habent
positionem.
|
|