|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dividatur
poenitentia in poenitentiam ante Baptismum, et poenitentiam
mortalium, et poenitentiam venialium. Poenitentia enim est secunda
tabula post naufragium, ut supra dictum est, Baptismus autem prima.
Illud ergo quod est ante Baptismum, non debet poni species
poenitentiae.
2. Praeterea, quod potest destruere maius, potest etiam destruere
minus. Sed mortale est maius peccatum quam veniale. Illa vero
poenitentia quae est de mortalibus, eadem etiam est de venialibus.
Non ergo debent poni diversae species poenitentiae.
3. Praeterea, sicut post Baptismum peccatur venialiter et
mortaliter, ita etiam ante Baptismum. Si ergo post Baptismum
distinguitur poenitentia venialium et mortalium, pari ratione debet
distingui ante Baptismum. Non ergo convenienter distinguitur
poenitentia per has species.
Sed contra est quod Augustinus, in libro de poenitentia, ponit
praedictas tres species poenitentiae.
Respondeo dicendum quod haec divisio est poenitentiae secundum quod est
virtus. Est autem considerandum quod quaelibet virtus operatur
secundum congruentiam temporis, sicut et secundum alias debitas
circumstantias. Unde et virtus poenitentiae actum suum habet in hoc
tempore secundum quod convenit novae legi pertinet autem ad poenitentiam
ut detestetur peccata praeterita, cum proposito immutandi vitam in
melius, quod est quasi poenitentiae finis. Et quia moralia recipiunt
speciem secundum finem, ut in secunda parte habitum est; consequens
est quod diversae species poenitentiae accipiantur secundum diversas
immutationes quas poenitens intendit. Est autem triplex immutatio a
poenitente intenta. Prima quidem per regenerationem in novam vitam.
Et haec pertinet ad poenitentiam quae est ante Baptismum. Secunda
autem immutatio est per reformationem vitae praeteritae iam corruptae.
Et haec pertinet ad poenitentiam mortalium post Baptismum. Tertia
autem immutatio est in perfectiorem operationem vitae. Et haec
pertinet ad poenitentiam venialium, quae remittuntur per aliquem
ferventem actum caritatis, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod poenitentia quae est ante Baptismum, non
est sacramentum, sed est actus virtutis disponens ad sacramentum
Baptismi.
Ad secundum dicendum quod poenitentia quae delet peccata mortalia delet
etiam venialia, sed non convertitur. Et ideo hae duae poenitentiae se
habent sicut perfectum et imperfectum.
Ad tertium dicendum quod ante Baptismum non sunt peccata venialia sine
mortalibus. Et quia veniale sine mortali dimitti non potest, ut supra
dictum est; ideo ante Baptismum non distinguitur poenitentia mortalium
et venialium.
|
|