|
1. Salvator noster discipulos ad praedicandum mittens, tria eis
iniunxit. Primo quidem ut docerent fidem; secundo ut credentes
imbuerent sacramentis; tertio ut credentes sacramentis imbutos ad
observandum divina mandata inducerent. Dicitur enim Matth. ult.
19: euntes, docete omnes gentes, quantum ad primum; baptizantes
eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, quantum ad secundum;
docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, quantum ad
tertium. Inter quae tria decenter fidei doctrina praemittitur. Est
enim fides omnium bonorum spiritualium fundamentum, secundum illud
apostoli Hebr. XI, 1: est autem fides substantia (idest
fundamentum) sperandarum rerum. Est etiam fides per quam anima
vivificatur per gratiam, secundum illud apostoli Galat. II, 20:
quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei; et Habac.
II, 4: iustus autem ex fide sua vivit. Ipsa est per quam anima a
peccatis purgatur, Act. XV, 9: fide purificans corda eorum.
Ipsa est per quam anima iustitia ornatur, Rom. III, 22:
iustitia autem Dei est per fidem Iesu Christi. Ipsa est per quam
anima Deo desponsatur, Oseae II, 20: sponsabo te mihi in fide.
Ipsa est per quam homines in Dei filios adoptantur, Ioan. I,
12: dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in
nomine eius. Ipsa est per quam ad Deum acceditur, Hebr. XI,
6: accedentem ad Deum oportet credere. Ipsa denique est per quam
homines aeternae vitae bravium consequuntur, secundum illud Ioan.
VI, 40: haec est voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui
videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Convenienter
igitur Christi vicarius propositurus mandata quibus Ecclesia per
apostolorum praedicationem fundata pacifice gubernatur, titulum de fide
praemittit. Sed considerandum est, quod cum multi sint articuli
fidei, quorum quidam videntur ad ipsam divinitatem pertinere, quidam
vero ad humanam naturam, quam filius Dei in unitatem personae
assumpsit, alii vero ad divinitatis effectus, fundamentum tamen totius
fidei est ipsa prima veritas divinitatis, cum omnia alia ea ratione
contineantur sub fide, inquantum ad Deum aliqualiter referuntur.
Unde et dominus discipulis dicit Ioan. XIV, 1: creditis in
Deum et in me credite; per quod datur intelligi quod in Christum
creditur inquantum est Deus, quasi fide principaliter de Deo
existente. Inter ea vero quae de Deo fide tenemus, hoc est singulare
fidei Christianae ut Trinitatem personarum in unitate divinae
essentiae fateamur. Sub hac enim professione Christo per Baptismum
sumus consignati, ut patet per id quod supra inductum est: baptizantes
eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Alia vero quae de
Deo asserimus, nobis et aliis communia esse inveniuntur; puta, quod
Deus sit unus, omnipotens, et si qua alia de Deo fide tenentur;
quae etiam Iudaei et Saraceni non diffitentur. Unde ad insinuandum
proprium et singulare dogma fidei Christianae, non praetitulavit fidei
tractatum de Deo, sed de Trinitate. Addit autem, summa, quia
divina Trinitas arcem quandam tenet inter plurimas Trinitates ab ea
derivatas. Derivatur enim ab illa Trinitate divina quaedam Trinitas
in anima nostra, secundum quam ad imaginem Dei sumus secundum
memoriam, intelligentiam et voluntatem. Derivantur etiam ab ipsa
aliae Trinitates in singulis creaturis, prout modum quendam et speciem
et ordinem habent secundum quae in eis divinae Trinitatis quasi quoddam
vestigium invenitur, ut Augustinus docet in libro de Trinitate. Ad
discretionem igitur omnium harum Trinitatum quae a divina descendunt,
dicitur de summa Trinitate. Sed de hac Trinitate divina diversi
haeretici diversa errantes senserunt: quorum Sabellius abstulit
personarum distinctionem dicens patris et filii et spiritus sancti esse
unam essentiam et unam personam, sed solum differre nominibus; Arius
vero posuit trium personarum esse diversas substantias, et dignitate et
duratione differentes: quae omnia et consimilia fides condemnat
Catholica. Quia igitur de summa Trinitate et aliis ad fidem
pertinentibus hic tradere intendit quod fides Catholica tenet, ideo
additur, et fide Catholica. Dicitur autem fides Ecclesiae
Catholica, idest universalis, ut Boetius dicit in libro de
Trinitate, tum propter universalium praecepta regularum, tum
propterea quia eius cultus per omnes pene mundi terminos emanavit;
haereticorum vero errores sub certis terrarum angulis includuntur.
Quia de fide sanctae Trinitatis considerandum est, primo oportet
scire, quod duplex est actus fidei, scilicet corde credere et ore
confiteri, secundum illud Rom. X, 10: corde creditur ad
iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Uterque autem actus
aliquid requirit ad sui perfectionem. Nam interior actus fidei exigit
firmitatem absque omni dubitatione, quae firmitas provenit ex
infallibilitate divinae veritatis, cui fides innititur; unde dicitur
Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Sed confessio
fidei debet esse simplex, idest absque simulatione, secundum illud I
ad Timoth. I, 5: finis praecepti est caritas de corde puro et
conscientia bona et fide non ficta. Debet etiam esse simplex, idest
absque erroris permixtione, secundum illud I ad Thessal. II, 3:
exhortatio nostra non fuit de errore. Debet etiam esse absque
variatione, II ad Cor. I, 18: sermo noster qui fuit apud vos,
non fuit in illo est et non. Quantum ergo ad primum dicit, firmiter
credimus; quantum ad secundum et simpliciter confitemur. Ulterius
autem considerandum est quod fidei Christianae articuli a quibusdam
duodecim, a quibusdam quatuordecim computantur. Secundum enim illos
qui computant quatuordecim, septem articuli pertinent ad divinitatem,
septem vero ad humanitatem. Illi autem qui ad divinitatem pertinent,
sic distinguuntur, ut unus sit articulus de divinae essentiae unitate,
qui tangitur in symbolo cum dicitur: credo in unum Deum. Secundus
est de persona patris, qui tangitur cum dicitur: patrem omnipotentem.
Tertius est de persona filii qui tangitur cum dicitur: et in Iesum
Christum filium eius. Quartus est de persona spiritus sancti, qui
tangitur cum dicitur: et in spiritum sanctum. Quintus est de
effectu, quo a Deo creamur in esse naturae, qui tangitur cum
dicitur: creatorem caeli et terrae. Sextus de effectu Dei secundum
quod recreamur in esse gratiae, qui tangitur cum dicitur: sanctam
Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem
peccatorum. Quia per gratiam Dei in unitatem Ecclesiae congregamur,
sacramenta communicamus et peccatorum remissionem consequimur.
Septimus articulus est de effectu Dei quo perficimur in esse gloriae
et quantum ad corpus et quantum ad animam; et hic tangitur cum
dicitur: carnis resurrectionem, vitam aeternam. Articuli vero septem
ad incarnationem pertinentes sic distinguuntur, ut primus sit de
Christi conceptione, qui tangitur cum dicitur: qui conceptus est de
spiritu sancto. Secundus autem est de eius nativitate, qui tangitur
cum dicitur: natus ex Maria virgine. Tertius est de eius passione,
qui tangitur cum dicitur: passus, mortuus et sepultus. Quartus est
de descensu ad Inferos: quintus de resurrectione: sextus de
ascensione: ascendit ad caelos. Septimus de adventu ad iudicium:
inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Alii vero ponentes
duodecim articulos, ponunt unum articulum de tribus personis; et
articulum de effectu gloriae dividunt in duos, ut scilicet alius sit
articulus de resurrectione carnis, et alius de vita aeterna: et sic
articuli ad divinitatem pertinentes sunt sex. Item conceptionem et
nativitatem Christi sub uno articulo comprehendunt; et sic etiam
articuli de humanitate sunt sex: unde omnes sunt duodecim. Primo
igitur prosequitur articulum primum de essentiae unitate; unde primo
ponit unitatem divinae essentiae: unus est solus verus Deus, secundum
illud Ioan. XVII, 3: ut cognoscant te solum verum Deum.
Deut. VI, 4: audi Israel, dominus Deus tuus Deus unus est:
per quod excluditur error gentilium ponentium multos deos. Dicitur
autem verus Deus, quia est essentialiter et naturaliter Deus;
dicuntur enim aliqui dii non veri, per adoptionem, vel per
participationem divinitatis; sive nuncupative, secundum illud Psalm.
LXXXI, 6: ego dixi: dii estis. Dicuntur etiam aliqui dii
secundum opinionem errantium, secundum illud Psalm. XCV, 5:
omnes dii gentium Daemonia. Deinde ostendit excellentiam divinae
naturae sive essentiae. Et primo quantum ad hoc quod non
comprehenditur tempore: quod significatur cum dicitur, aeternus.
Dicitur enim aeternus, quia caret principio et fine, et quia eius
esse non variatur per praeteritum et futurum. Nihil enim ei
subtrahitur, nec aliquid ei de novo advenire potest. Unde dicit ad
Moysem Exod. III, 14: ego sum qui sum, quia scilicet eius
esse non novit praeteritum nec futurum, sed semper praesentialiter esse
habet. Et apostolus dicit ad Rom. ult. 26: nunc patefactum est
per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei. Secundo
ostenditur quod Dei magnitudo excedit incomparabiliter omnem
magnitudinem creaturae, cum dicitur, immensus. Illud enim mensurari
potest per aliquid aliud, quod si excedat in magnitudine, tamen
excessus est secundum aliquam proportionem. Sicut binarius mensurat
senarium, inquantum ter duo faciunt sex. Senarius autem excedit
binarium secundum aliquam proportionem, secundum quam binarius mensurat
senarium, quia est triplum eius. Deus autem excedit magnitudine suae
dignitatis omnem creaturam in infinitum; et ideo dicitur immensus,
quia nulla est commensuratio vel proportio alicuius creaturae ad ipsum;
unde dicitur in Psalm. CXLIV, 3: magnus dominus et laudabilis
nimis, et magnitudinis eius non est finis; et Baruch IV, 25,
dicitur: magnus est et non habens finem, excelsus et immensus.
Tertio ostenditur quod excedit omnem mutabilitatem, cum dicitur,
incommutabilis, quia scilicet nulla est apud ipsum variatio, secundum
illud Iacob. I, 17: apud quem non est transmutatio, nec
vicissitudinis obumbratio. Quarto ostenditur quod sua potestas
transcendit omnia, cum dicitur, omnipotens, quia simpliciter omnia
potest; unde ipse dicit Gen. XVII, 1: ego Deus omnipotens.
Et si quis obiiciat id quod apostolus dicit II ad Tim. II,
13: ille fidelis permanet, negare seipsum non potest, et ita non
est omnipotens: dicendum, quod negare seipsum, est deficere a se
ipso, non posse autem deficere non est ex defectu potentiae, sed ex
potentiae perfectione, sicut etiam apud homines ex magna fortitudine
est quod aliquis vinci non possit. In hoc ergo vere Deus omnipotens
ostenditur quod omnia potest facere, et in nullo potest deficere.
Quinto ostenditur quod excedit omnium rationem et intellectum, cum
dicitur, incomprehensibilis. Illa enim comprehendere dicimur quae
perfecte cognoscimus, quantum cognoscibilia sunt. Nulla autem
creatura tantum potest Deum cognoscere quantum cognoscibilis est, et
propter hoc nulla creatura potest eum comprehendere; unde dicitur Iob
XI, 7: forsitan vestigia Dei comprehendes, et omnipotentem usque
ad perfectum reperies? Quasi dicat, non. Et Ierem. XXXII,
18, dicitur: dominus exercituum nomen tibi, magnus consilio, et
incomprehensibilis cogitatu. Sexto ostenditur quod excedit omnem
locutionem, cum dicitur, ineffabilis, quia scilicet nullus potest
sufficienter effari laudem ipsius: unde dicitur Eccli. XLIII,
33: exaltate illum quantum potestis; maior est enim omni laude.
Deinde accedit ad articulum Trinitatis, ponens quidem primo nomina
trium personarum, cum dicit: pater et filius et spiritus sanctus,
quae quidem exprimuntur Matth. ult., 19: docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sed
circa haec tria nomina diversimode aliqui erraverunt. Sabellius enim
dixit, quod pater et filius et spiritus sanctus solis nominibus
distinguuntur, dicens, eundem in persona esse, qui quandoque dicitur
pater, quandoque filius, quandoque spiritus sanctus, propter rationes
diversas; et ad hoc excludendum subditur: tres quidem personae: alia
est enim persona patris, alia filii, alia spiritus sancti. Arius
vero posuit, quod pater et filius et spiritus sanctus sicut sunt
diversa nomina, ita sunt diversae substantiae; et ad hoc excludendum
subdit: sed una substantia. Verum quia substantia secundum usum
vocabuli aliter sumitur apud nos et aliter apud Graecos, ne circa hoc
possit esse aliqua deceptio, subdit, seu natura. Apud Graecos enim
hypostasis, idest substantia, accipitur, sicut apud nos persona, pro
re aliqua subsistente, quam dicimus suppositum vel rem naturae, sicut
hic homo est suppositum, vel res humanae naturae. Apud nos vero
secundum communem usum loquendi, substantia dicitur essentia vel natura
rei, secundum quod humanitas dicitur natura hominis. Sic igitur datur
intelligi, quod in divinitate tres sunt subsistentes, scilicet pater
et filius et spiritus sanctus, sed una numero simpliciter natura est in
qua subsistunt: quod in rebus humanis contingere non potest. Petrus
enim et Paulus et Ioannes sunt quidem tres subsistentes in natura
humana: sed natura humana, etsi sit una specie in istis tribus, non
tamen est una et eadem numero; et ideo sunt tres homines, non unus
homo. Quia vero in patre et filio et spiritu sancto est una numero
natura divina, dicimus quod pater et filius et spiritus sanctus sunt
unus Deus, et non tres dii. Posset autem aliquis prave intelligere
unam essentiam trium personarum, ita scilicet quod una pars illius
naturae esset in patre, alia in filio, alia in spiritu sancto; sicut
si diceremus unam aquam esse in tribus rivis defluentibus ab uno fonte,
ita scilicet quod una pars aquae est in uno rivo, alia in alio, tertia
in tertio. Si autem sic esset una natura trium personarum, sequeretur
quod divina natura esset composita ex pluribus partibus: et ideo ad hoc
excludendum subdit, simplex omnino, idest nullam compositionem
habens. Omne enim compositum posterius est his ex quibus componitur;
sic ergo aliquid esset prius Deo, quod est impossibile. Sed posset
aliquis quaerere: si trium personarum est una simplex natura, unde
ergo tres personae distinguuntur? Et ideo ad hoc respondens subdit:
pater a nullo, filius a patre solo, ac spiritus sanctus pariter ab
utroque. Ubi considerandum est, quod quidquid in divinis absolute
dicitur, commune est et unum in tribus personis: sicut quod dicitur
Deus bonus, sapiens et omnia huiusmodi. Ibi vero solum invenitur
distinctum, ubi aliquid invenitur pertinens ad relationem originis,
quia scilicet pater a nullo est, et secundum hoc innascibilis dicitur.
Filius vero a patre est per generationem, secundum illud Psal.
II, 7: ego hodie genui te, et secundum hoc patri attribuitur
paternitas, et filio filiatio. Spiritus autem sanctus ab utroque
procedit; et secundum hoc spiritui sancto attribuitur processio, patri
vero et filio communis spiratio, quia scilicet communiter spirant
spiritum sanctum. Sic igitur quinque sunt notiones secundum quas
distinctiones personarum designantur in divinis: scilicet paternitas,
per quam ostenditur quod a patre est filius, filiatio per quam
ostenditur quod filius est a patre; processio per quam ostenditur quod
spiritus sanctus est a patre et filio; innascibilitas, per quam
dignoscitur quod pater a nullo est; communis spiratio, per quam
ostenditur quod pater et filius communiter spirant spiritum sanctum.
Sed rursus posset alicui occurrere falsa cogitatio, ut quia in rebus
humanis filius a quodam principio temporis incepit a patre generari, et
generatio eius non semper durat, sed certo termino temporis finitur,
sic etiam sit circa originem divinarum personarum: ut scilicet filius
ab aliquo tempore inceperit a patre generari, et aliquo tempore eius
generatio fuerit finita, et similiter de spiritu sancto. Et ideo ad
hoc excludendum subdit: absque initio semper ac sine fine pater
generans, filius nascens, spiritus sanctus ab utroque procedens.
Cuius exemplum aliqualiter in creaturis inveniri potest licet
imperfectum. Videmus enim quod radius a sole procedit, et statim quod
fuit sol, radius processit ab eo, nec unquam desinet ab eo radius
procedere quandiu sol erit. Sic autem filius procedit a patre, ut
radius a sole, unde dicit apostolus ad Hebr. I, 3: qui cum sit
splendor gloriae; spiritus autem sanctus ab utroque procedit, sicut
calor a sole et radio, unde dicitur in Psal. XVIII, 7: nec
est qui se abscondat a calore eius. Sed hoc exemplum deficit quantum
ad hoc quod sol non semper fuit, et ideo nec radius eius semper ab eo
processit: quia vero Deus pater semper fuit, semper ab eo processit
filius, et ab utroque spiritus sanctus. Potest et aliud exemplum poni
in anima humana, in qua verbum interius conceptum, a memoria
procedit, et ab utroque procedit amor. Et ita etiam a patre procedit
filius sicut verbum eius, et spiritus sanctus sicut amor communis
utriusque. Sed hoc exemplum deficit in duobus. Primo quidem quia
intellectus humanus non semper fuit; secundo, quia non semper verbum
in corde suo actualiter concipit. Sed intellectus divinus semper
fuit, et semper absque intermissione intelligit, unde semper in eo
oritur verbum, quod est filius, et procedit amor, qui est spiritus
sanctus. Quia vero haeretici Ariani filium patri postponebant, et
spiritum sanctum utrique, ideo hoc consequenter excludit. Est autem
considerandum, quod Ariani postponebant filium patri, primo quidem
quantum ad essentiam, dicentes, quod essentia patris est dignior quam
essentia filii: et ad hoc excludendum subdit, consubstantiales, quia
scilicet una est essentia patris et filii in nullo differens. Secundo
vero quantum ad magnitudinem, non quod in Deo sit magnitudo molis,
sed magnitudo virtutis, quae est perfectio bonitatis suae. Dicebant
enim patrem esse filio maiorem etiam secundum divinitatem: et ad hoc
excludendum subdit, et coaequales. Secundum humanitatem vero dominus
dicit Ioan. XIV, 28: pater maior me est. Tertio quantum ad
potestatem, dicentes filium non esse omnipotentem: et ad hoc
excludendum subditur, et coomnipotentes. Quarto quantum ad
durationem, quia dicebant filium non semper fuisse: et ad hoc
excludendum subdit, coaeterni. Quinto quantum ad operationem.
Dicebant enim quod pater operatur per filium sicut per instrumentum
suum, vel sicut per ministrum: et ad hoc excludendum subdit, unum
universorum principium. Non enim filius est aliud principium rerum,
quasi inferius quam pater, sed ambo sunt unum principium. Et quod
dictum est de filio, intelligendum est de spiritu sancto. Deinde
accedit ad alium articulum, qui est de creatione rerum, ubi varias
opiniones excludit. Fuerunt enim aliqui haeretici, sicut Manichaei,
qui posuerunt duos creatores: unum bonum, qui creavit creaturas
invisibiles et spirituales, alium malum, quem dicunt creasse omnia
haec visibilia et corporalia. Fides autem Catholica confitetur
omnia, praeter Deum, tam visibilia quam invisibilia, a Deo esse
creata; unde Paulus dicit Act. XVII, 24: Deus qui fecit
mundum et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit dominus,
etc., et Hebr. XI, 3: fide credimus aptata esse saecula verbo
Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Unde ad hunc errorem
excludendum dicit: creator omnium visibilium et invisibilium,
spiritualium et corporalium. Aliorum error fuit ponentium Deum quidem
esse primum principium productionis rerum, sed tamen non immediate
omnia creasse, sed mediantibus Angelis mundum hunc esse creatum: et
hic fuit error Menandrianorum. Et ad hunc errorem excludendum
subdit: qui sua omnipotenti virtute; quia scilicet sola Dei virtute
omnes creaturae sunt productae, secundum illud Psal. VIII, 4:
videbo caelos tuos opera digitorum tuorum. Alius fuit error Origenis
ponentis quod Deus a principio creavit solas spirituales creaturas, et
postea quibusdam earum peccantibus, creavit corpora, quibus quasi
quibusdam vinculis spirituales substantiae alligarentur, ac si
corporales creaturae non fuerint ex principali Dei intentione
productae, quia bonum erat eas esse, sed solum ad punienda peccata
spiritualium creaturarum, cum tamen dicatur Gen. I, 31: vidit
Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Unde ad hoc
excludendum dicit quod simul condidit utramque creaturam, scilicet
spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam. Alius
error fuit Aristotelis ponentis quidem omnia a Deo esse producta, sed
ab aeterno, et nullum fuisse principium temporis, cum tamen scriptum
sit Gen. I, 1: in principio creavit Deus caelum et terram. Et
ad hoc excludendum addit, ab initio temporis. Alius error fuit
Anaxagorae, qui posuit quidem mundum a Deo factum ex aliquo principio
temporis, sed tamen materiam mundi ab aeterno praeextitisse, et non
esse eam factam a Deo, cum tamen apostolus dicat Rom. IV, 17:
qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt. Et ad hoc excludendum
addit, de nihilo. Fuit autem alius error Tertulliani ponentis animam
hominis corpoream esse, cum tamen apostolus dicat I ad Thess. V,
23: integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in
adventu domini nostri Iesu Christi servetur; ubi manifeste a corpore
animam et spiritum distinguit. Et ad hoc excludendum subdit: deinde,
scilicet condidit Deus, humanam, scilicet naturam, quasi communem,
ex spiritu et corpore constitutam; componitur enim homo ex spirituali
natura et corporali. Secundum autem praedictum Manichaeorum errorem
ponentium duo principia, unum bonum et unum malum, non solum
attendebatur distinctio quantum ad creationem visibilium et invisibilium
creaturarum, ut scilicet invisibilia sint a bono Deo, visibilia vero
a malo, sed etiam quantum ad ipsa invisibilia. Ponebant enim primum
principium esse invisibile, et ab eo quasdam invisibiles creaturas esse
productas, quas dicebant esse naturaliter malas: et sic in ipsis
Angelis erant quidam naturaliter boni ad bonam creationem boni Dei
pertinentes, qui peccare non poterant; et quidam naturaliter mali,
quos Daemones vocamus, qui non poterant non peccare, contra id quod
dicitur Iob IV, 18: ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et
in Angelis suis reperit pravitatem. Similiter etiam circa animas
hominum errabant, dicentes, quasdam esse bonae creationis, quae
naturaliter bonum faciunt, quasdam autem malae creationis, quae
naturaliter faciunt malum, contra id quod dicitur Eccle. VII,
30: Deus fecit hominem rectum, et ipse immiscuit se infinitis
quaestionibus. Et ideo ad haec excludenda, dicit: Diabolus autem,
scilicet principalis, et alii Daemones quidem a Deo natura creati
sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali, scilicet per liberum
voluntatis arbitrium: homo vero Diaboli suggestione peccavit, idest,
non naturaliter, sed propria voluntate. Deinde accedit ad articulum
incarnationis; et quia Evangelium Christi, sicut dicit apostolus
Rom. I, 2: Deus ante promiserat per prophetas suos in Scripturis
sanctis, ideo praemittit de praenuntiatione prophetarum, circa quam
etiam quidam erraverunt. Nam Manichaei et alii quidam haeretici vetus
testamentum dixerunt non a bono Deo, qui est pater Christi, sed a
malo Deo esse traditum, et per consequens doctrinam veteris testamenti
semper fuisse mortiferam; quod manifeste falsum ostenditur per hoc quod
dominus dicit Ioan. II, 16, de templo Iudaeorum loquens:
nolite facere domum patris mei domum negotiationis, ubi manifeste
patrem suum dicit Deum veteris testamenti, qui in templo Iudaeorum
colebatur. Ariani vero dixerunt, in veteri testamento diversis
visionibus filium apparuisse, non autem patrem: quod manifeste falsum
ostenditur per hoc quod Abrahae in figuram Trinitatis tres viri
apparuerunt, ut legitur Gen. XVIII. Cathaphryges etiam
posuerunt, prophetas veteris testamenti quasi arreptitios esse
locutos, non intelligentes quae loquebantur, contra id quod dicitur
Dan. X, 1: intelligentia opus est in visione. Ad hos igitur
errores excludendos dicit, quod haec sancta Trinitas, de qua scilicet
dictum est, quae scilicet est secundum communem essentiam individua,
et secundum personales proprietates discreta per Moysem et sanctos
prophetas aliosque famulos suos. Ubi videtur distinguere vetus
testamentum, scilicet in legem quae per Moysem data est et in
prophetas, sicut fuit Isaias, Ieremias, etc. et in eos qui
Agiographa conscripserunt, sicut fuit Salomon, Iob, et alii
huiusmodi, quos famulos Dei hic nominat; secundum quam distinctionem
dominus dicit Lucae ult. 44: oportet impleri omnia quae scripta
sunt in lege et prophetis et Psalmis de me. Iuxta ordinatissimam
dispositionem temporum: quod ponitur ad excludendum obiectionem
gentilium, qui fidem Christianam irridebant ex hoc quod post multa
tempora, quasi subito Deo in mentem venerit legem Evangelii hominibus
dari. Non autem fuit subitum, sed convenienti ordinatione
dispositum, ut prius humano generi per legem et prophetas fieret
praenuntiatio de Christo, tanquam hominibus tunc parvulis et minus
eruditis, secundum illud Gal. III, 24: lex paedagogus noster
fuit in Christo, et hoc est quod dicit, quod iuxta ordinatissimam
dispositionem temporum doctrinam humano generi tribuit salutarem, non
mortiferam, ut Manichaei dicebant. His igitur praemissis, accedit
ad ipsum incarnationis mysterium explicandum, in quo etiam diversos
errores excludit. Ubi primo sciendum est, quod Sabelliani
confundentes divinas personas concedebant patrem esse incarnatum, quia
dicebant eundem in persona esse patrem et filium. E contrario autem
Ariani dividentes substantiam divinitatis, ex hoc quod filius est
incarnatus, et non pater, volebant concludere aliam esse essentiam
patris et filii, et aliam operationem utriusque. Fides autem
Catholica media via inter utrumque incedens, propter distinctionem
personarum dicit filium solum esse incarnatum (est enim facta
incarnatio per unionem in persona, non in natura, ut infra
determinant); propter unitatem autem naturae et operationis in tribus
personis, dicit totam Trinitatem operatam fuisse incarnationem; et
hoc est quod dicit: et tandem unigenitus Dei filius Iesus Christus a
tota Trinitate communiter incarnatus. Fuit etiam error Helvidii,
qui posuit Mariam quidem virginem concepisse et peperisse, sed post
partum non semper virginem permansisse, sed ex Ioseph postmodum alios
filios genuisse; et ad hoc excludendum dicit: ex Maria semper
virgine. Alii vero, scilicet Ebionitae, gravius erraverunt,
dicentes etiam Christum ex Ioseph semine esse conceptum; ad quod
excludendum subditur: spiritu sancto cooperante est conceptus.
Fuerunt autem alii, scilicet Manichaei, qui dixerunt Christum non
veram carnem accepisse, sed phantasticam, contra id quod dominus
discipulis aestimantibus post resurrectionem eum phantasma esse,
dixit, Luc. ult. 39: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me
videtis habere; ad quod excludendum dicit, verus homo factus. Ariani
vero dixerunt quod filius Dei assumpsit solam carnem sine anima, et
quod verbum fuit carni loco animae. Sed postea Apollinaristae
dixerunt eum habere animam sensitivam tantum, contra id quod dicitur
Matth. XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad mortem; et
Ioan. X, 18: potestatem habeo ponendi animam meam; et ideo ad
hoc excludendum dicit, ex anima rationali. Alii vero, scilicet
sequaces Valentini, posuerunt corpus Christi non esse assumptum de
virgine, sed de caelo allatum, contra id quod dicitur ad Gal. IV,
4: factum ex muliere; et Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine
David secundum carnem. Et ad hoc excludendum dicit, et humana carne
compositus. Circa ipsam autem unionem contrarie erraverunt Nestorius
et Eutyches; quorum Nestorius posuit unionem esse factam solum
secundum inhabitationem gratiae, sicut etiam in aliis sanctis Deus
dicitur esse per inhabitantem gratiam, ut sic Dei et hominis sit alia
et alia persona, contra id quod dicitur Ioan. I, 14: verbum caro
factum est, idest filius Dei factus est homo; quod non potest dici de
aliis quos per gratiam inhabitat. Eutyches vero posuit, quod facta
est unio Dei et hominis in unam naturam, ita scilicet quod Christum
asserebat esse quidem ex duabus naturis, non autem in duabus quia
scilicet intendebat quod ante incarnationem erant duae naturae, Dei et
hominis; sed post incarnationem facta est una natura. Unde ad
utrumque excludendum dicit: una in duabus naturis persona viam vitae
manifestius demonstravit. Fuerunt enim quidam Eutychis sectatores,
scilicet Theodosius et Gaianus, qui ponentes unam naturam in
Christo, quasi ex divinitate et humanitate confectam, diversimode
erraverunt: nam Theodosius posuit illam naturam esse corruptibilem et
passibilem; Gaianus autem incorruptibilem et impassibilem. Et ad hos
errores excludendos, subdit: qui cum secundum divinitatem sit
immortalis et impassibilis, secundum humanitatem factus est passibilis
et mortalis. Deinde accedit ad articulum passionis, dicens: qui
etiam pro salute humani generis in ligno crucis passus et mortuus.
Post quem ponit articulum de descensu ad Inferos, dicens: descendit
ad Inferos. Postea vero ponit articulum de resurrectione Christi:
et resurrexit a mortuis. Ac deinde ponit articulum de ascensione,
dicens, ascendit in caelum. Sed notandum est quod horum articulorum
veritatem praedictus Arii et Apollinaris error salvare non potest.
Si enim Christus animam non habuit, sed verbum fuit carni loco
animae, et in morte separatum fuit a carne, consequens est quod illud
quod carni convenit, de filio Dei dici non possit: unde non potest
dici quod filius Dei iacuit in sepulcro, vel quod a mortuis
resurrexit. Similiter etiam dici non poterit quod ad Inferos
descendit, quia divinitati secundum seipsam, cum sit omnino
immobilis, ascendere et descendere convenire non potest. Et ideo ad
excludendum praedictum errorem, praedictorum articulorum veritatem
explicat subdens: sed descendit in anima, et resurrexit in carne,
ascenditque pariter in utroque. In morte enim Christi anima est
separata a carne, sed divinitas indivisibiliter utrique, scilicet
animae et carni, mansit unita. Unde cum anima Christi descendit ad
Inferos, dicitur filius Dei descendisse secundum animam sibi unitam.
Similiter etiam cum caro Christi, quae in morte quodammodo
ceciderat, resurrexit ad vitam, dicitur filius Dei, qui secundum
divinam naturam mori non poterat, secundum carnem resurrexisse, per
hoc quod caro iterato animam resumpsit; et sic secundum utrumque,
idest secundum animam et corpus, ascendit in caelum. Deinde ponit
articulum de adventu ad iudicium, dicens: venturus in fine iudicare
vivos et mortuos. Dicit autem vivos eos qui reperientur vivi in
adventu iudicis, mortuos autem eos qui ante fuerunt praemortui: quod
non est sic intelligendum, quasi aliqui sint futuri qui non moriantur,
sed quia in ipso adventu iudicis morientur et statim resurgent. Vel
vivos et mortuos intellige spiritualiter, idest iustos et peccatores.
Et quia aliqui fuerunt ponentes quod in finali iudicio aliqui
salvabuntur non propriis meritis, sed precibus aliquorum sanctorum
donati; ideo ad hoc excludendum subdit: et redditurus singulis
secundum merita sua, tam reprobis quam electis. Deinde ponit
articulum resurrectionis generalis, quae pertinet ad effectum gloriae,
dicens: qui omnes tam reprobi quam electi cum suis propriis resurgent
corporibus, quae nunc gestant: quod ponitur ad excludendum quorundam
haereticorum errorem, qui dicunt, quod resurgentes non habebunt eadem
corpora quae nunc per mortem deponunt, sed quaedam corpora de caelis
allata; quod est contra illud apostoli I ad Cor. XV, 53:
oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Consequenter assignat
rationem resumptionis corporum, cum dicit: ut recipiant secundum opera
sua, sive bona fecerint, sive mala. Quia enim homo aut bene aut male
operatus est in anima simul et corpore, iustum est ut in utroque simul
damnetur aut praemietur. Et quia Origenes posuit quod poena
damnatorum non erit perpetua, similiter nec gloria beatorum; ideo ad
hoc excludendum dicit: et illi cum Diabolo poenam aeternam, et isti
cum Christo gloriam sempiternam. Sicut enim invidia Diaboli mors
intravit in orbem terrarum, ut dicitur Sap. I, 24, ita per
gratiam Christi reparamur ad vitam, secundum illud Ioan. X, 10:
ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Deinde accedit ad
articulum qui est de effectu gratiae: et primo tangit effectum gratiae
quantum ad Ecclesiae unitatem, cum dicit: una est fidelium
universalis Ecclesia, extra quam nullus salvatur omnino. Unitas
autem Ecclesiae est praecipue propter fidei unitatem: nam Ecclesia
nihil est aliud quam congregatio fidelium. Et quia sine fide
impossibile est placere Deo, ideo extra Ecclesiam nulli patet locus
salutis. Salus autem fidelium consummatur per Ecclesiae sacramenta,
in quibus virtus passionis Christi operatur, et ideo consequenter
exponit quid fides Catholica sentiat circa Ecclesiae sacramenta. Et
primo circa Eucharistiam, cum dicit: in qua scilicet Ecclesia ipse
idem Christus est sacerdos et sacrificium, quia scilicet ipse obtulit
semet ipsum in ara crucis oblationem et hostiam Deo in odorem
suavitatis, ut dicitur ad Ephes. V, 2, in cuius sacrificii
commemorationem cotidie in Ecclesia offertur sacrificium sub sacramento
panis et vini. Circa quod sacramentum tria determinat. Primo quidem
veritatem rei sub sacramento contentae, cum dicit: cuius corpus et
sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter
continentur. Dicit autem veraciter, ad excludendum errorem quorundam
qui dixerunt quod in hoc sacramento non est corpus Christi secundum rei
veritatem, sed solum secundum figuram, sive sicut in signo. Dicit
autem: sub speciebus panis et vini, ad excludendum errorem quorundam
qui dixerunt quod in sacramento altaris simul continetur substantia
panis, et substantia corporis Christi; quod est contra verbum domini
dicentis, hoc est corpus meum. Esset enim secundum hoc magis
dicendum: hic est corpus meum. Ut ergo ostendat quod in hoc
sacramento non remanet substantia panis et vini, sed solum species,
idest accidentia sine subiecto, dicit: sub speciebus panis et vini.
Secundo ostendit quomodo corpus Christi incipiat esse sub sacramento,
scilicet per hoc quod substantia panis convertitur miraculose in
substantiam corporis Christi, et substantia vini in substantiam
sanguinis; et hoc est quod dicit: transubstantiatis pane in corpus
Christi et vino in sanguinem potestate divina, ut ad mysterium
perficiendum unitatis, idest ad celebrandum hoc sacramentum, quod est
ecclesiasticae unitatis signum, accipiamus ipsi de suo quod accepit
ipse de nostro. In hoc enim sacramento accipimus de corpore et
sanguine Christi, quae filius Dei accepit de nostra natura. Tertio
determinat ministrum huius sacramenti, in quo etiam tangit ordinis
sacramentum, et hoc est quod dicit, et hoc utique sacramentum nemo
potest conficere, nisi rite fuerit sacerdos ordinatus: quod est contra
haeresim pauperum Lugdunensium, qui dicunt quemlibet hominem istud
sacramentum posse conficere. Addit autem: secundum claves
Ecclesiae, quas ipse concessit apostolis et eorum successoribus Iesus
Christus. Quod dupliciter potest intelligi: vel quia sacerdos rite
ordinatus claves Ecclesiae suscipit, vel quia secundum potestatem
clavium sacerdotalis ordo confertur. Sunt autem claves Ecclesiae
auctoritas discernendi et potestas iudicandi. Deinde accedit ad
sacramentum Baptismi; circa quod primo tangit formam, cum dicit:
sacramentum vero Baptismi quod ad invocationem individuae Trinitatis,
videlicet patris et filii et spiritus sancti; haec est enim forma
Baptismi: ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus
sancti, ut traditur Matth. ult. 19. Secundo ponitur materia,
cum dicitur, consecratur in aqua. Non enim in alio liquore potest hoc
sacramentum perfici, nisi in vera aqua. Tertio ostendit quibus sit
conferendum hoc sacramentum, cum dicit: tam parvulis quam adultis:
quod ponitur ad excludendum errorem Pelagianorum, qui dicebant
parvulos non habere peccatum originale, propter quod oporteat eos ablui
per Baptismum. Quarto tangit ministrum huius sacramenti, cum dicit:
in forma Ecclesiae a quocumque rite collatum proficit ad salutem; quod
est contra errorem Donatistarum, qui baptizatos ab haereticis dicebant
non suscipere verum Baptisma, sed esse rebaptizandos. Fides autem
Catholica recognoscit verum Baptisma a quocunque fuerit collatum in
forma Ecclesiae supradicta. Deinde accedit ad sacramentum
poenitentiae, dicens: et si post susceptionem Baptismi quisquam
prolapsus fuerit in peccatum, per veram poenitentiam semper potest
reparari; quod ponitur ad excludendum errorem Novatianorum, qui
dicebant quod peccantes post Baptismum non possunt reparari per
poenitentiam. Deinde accedit ad sacramentum matrimonii, dicens: non
solum autem virgines et continentes, verum etiam et coniugati, per
fidem rectam et operationem bonam placentes Deo, ad aeternam merentur
pervenire beatitudinem; quod ponitur ad excludendum errorem Tatianorum
et Manichaeorum, qui nuptias damnabant. De aliis autem sacramentis
mentionem non facit, quia circa ea non fuit specialiter erratum.
2. Damnamus ergo et reprobamus et cetera. Exposita forma
Catholicae fidei in praecedentibus, in hac decretali damnatur error
Ioachim, reprobare volentis doctrinam Magistri Petri Lombardi circa
unitatem divinae essentiae et Trinitatem personarum. Et ut utriusque
intentio plenius videatur, accipiendum est id quod in praecedenti est
dictum, scilicet quod sancta Trinitas secundum communem essentiam est
individua, et secundum proprietates personales discreta: quia ut supra
expositum est, persona patris non distinguitur a persona filii nisi
paternitate, et filiatione, inquantum scilicet pater genuit filium et
filius genitus est a patre; et similiter spiritus sanctus distinguitur
a patre et filio, inquantum procedit ab utroque. Persona igitur in
divinis distinguitur, inquantum persona generat, vel generatur, vel
procedit. Si ergo essentia divina generat vel generatur vel procedit,
consequens est quod distinguatur in tribus personis et quod, sicut est
alia persona patris, alia filii, alia spiritus sancti, ita etiam sit
earum alia et alia substantia vel essentia: quod in Ario damnavit
Nicaena synodus, asserens filium homousion patri, idest coessentialem
et consubstantialem. Quod Magister Petrus sequens docuit quod est
una essentia vel substantia communis patris et filii et spiritus
sancti, quae nec generat, nec generatur nec procedit, ut sit penitus
indistincta, ut patet in V distinctione I sententiarum eius.
Ioachim autem abbas Florensis monasterii non bene capiens verba
Magistri praedicti, utpote in subtilibus fidei dogmatibus rudis,
praedictam Magistri Petri doctrinam haereticam reputavit, imponens ei
quod quaternitatem induceret in divinis, ponens tres personas et
communem essentiam, quam credebat sic poni a Magistro Petro quasi
aliquid distinctum a tribus personis, ut sic possit dici quasi
quartum. Credebat enim, quod ex hoc ipso quod dicitur: essentia
divina nec generans nec genita, nec procedens, distinguatur a patre
qui generat et a filio qui generatur et a spiritu sancto qui procedit.
Et ideo ipse Ioachim protestabatur quod in divinis non est aliqua res
una quae sit pater et filius et spiritus sanctus, sive illa res una
dicatur substantia, sive essentia, sive natura: his enim tribus
nominibus idem intelligimus. Sed ne videretur totaliter a fide
Nicaenae synodi recedere, concedebat quod pater et filius et spiritus
sanctus sunt una essentia, una substantia, una natura, quasi una
essentia possit praedicari de tribus personis, ut dicamus: tres
personae sunt una essentia, non autem e converso, ut dicatur: una
essentia est tres personae. Sed et in hoc ipso quod concedebat tres
personas esse unam essentiam vel substantiam vel naturam, non habebat
sanum intellectum. Non enim ponebat unitatem essentiae trium
personarum esse veram, realem et simplicem, sed quasi similitudinariam
et collectivam, idest quasi ex pluribus congregatam, sicut multi
homines dicuntur unus populus, et multi fideles dicuntur una
Ecclesia, secundum illud Act. IV, 32: multitudinis credentium
erat cor unum et anima una; et secundum illud apostoli, I ad Cor.
VI, 17: qui adhaeret Deo unus spiritus est, scilicet cum ipso;
et I ad Cor. III, 8: qui plantat et qui rigat, unum sunt. I
ad Cor. XII, et ad Rom. XII, 5: omnes unum corpus sumus in
Christo; et III Reg. XXII, 5, dixit Iosaphat rex Iuda ad
regem Israel: populus meus et populus tuus unus sunt. In quibus
omnibus significatur unitas collectiva, et non vera et simplex. Quod
autem secundum hunc modum diceretur esse una substantia vel essentia vel
natura trium personarum, probare nitebatur quibusdam auctoritatibus.
Dicitur enim Ioan. XVII, quod dominus pro fidelibus suis patrem
exorans, inter cetera dixit, vers. 22: volo pater, ut sint,
scilicet fideles mei, unum in nobis, idest in me et in te, per fidem
et caritatem, sicut et nos unum sumus ut tandem in patria sint
consummati in unum. Ex quo sic arguebat. Fideles Christi non sic
sunt unum ut sit aliqua una res quae communis sit omnibus, sed sunt
quodammodo unum id est collective, idest una Ecclesia propter unitatem
Catholicae fidei, et tandem erunt in patria unum regnum propter
unionem indissolubilis caritatis: quia caritas viae dissolvi potest per
peccatum, caritas patriae indissolubilis est. Inducebat etiam ad suae
opinionis assertionem, quod dicitur I Ioan. ult., 7: tres sunt
qui testimonium dant in caelo, pater, verbum, et spiritus sanctus.
Pater quidem, cum dixit: hic est filius meus dilectus; et hoc in
Baptismo, ut habetur Matth. III, 17, et in transfiguratione,
ut habetur Matth. XVII. Filius dedit testimonium fidei
Christianae per doctrinam et miracula; unde dixit Ioan. VIII,
18: ego testimonium perhibeo de meipso; et testimonium perhibet de
me qui misit me pater. Spiritus sanctus testimonium perhibuit in
specie columbae super Christum apparens in Baptismo, et per adventum
suum in discipulos Christi. Et ad insinuandam unitatem trium
personarum, subditur: et hi tres unum sunt; quod quidem dicitur
propter essentiae unitatem. Sed hoc Ioachim perverse trahere volens
ad unitatem caritatis et consensus, inducebat consequentem
auctoritatem; nam subditur ibidem: et tres sunt qui testimonium dant
in terra, scilicet spiritus, et aqua et sanguis. In quibusdam libris
additur: et hi tres unum sunt. Sed hoc in veris exemplaribus non
habetur, sed in quibusdam libris dicitur esse appositum ab haereticis
Arianis ad pervertendum intellectum sanum auctoritatis praemissae de
unitate essentiali trium personarum. Similiter etiam Ariani utebantur
illa auctoritate, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus, ad
ostendendum quod pater et filius non sunt unum nisi secundum consensum
amoris, sicut et nos, ut patet per Augustinum et Hilarium, qui
dicunt hunc fuisse perversum sensum Arianorum. Unde manifestum est
quod Ioachim in errorem Arianorum incidit, licet non pertinaciter,
quia ipse scripta sua apostolicae sedis iudicio subiecit, ut infra
dicitur. Et ideo consequenter ponitur determinatio Concilii pro
veritate. In qua quidem determinatione sex facit. Primo enim asserit
veritatem quam Petrus docebat, scilicet quod divina essentia est
quaedam summa res incomprehensibilis cogitatu et ineffabilis verbo, de
qua vere praedicantur tres personae et simul et singillatim. Potest
enim vere dici quod essentia divina est pater et filius et spiritus
sanctus. Et iterum vere dicitur: essentia divina est pater, essentia
divina est filius, essentia divina est spiritus sanctus. Quod quidem
in nobis non accidit: non enim essentia Petri est Petrus; sed
essentia Dei patris est ipse pater: quia Petrus est ex multis
compositus, non autem persona patris, neque persona filii, neque
persona spiritus sancti. Secundo ubi dicit: et ideo in Deo etc.,
solvit rationem quam pro se inducebat Ioachim. Est enim
considerandum, quod nihil connumeratur aliis nisi quod ab eis
distinguitur. Unde quia animal non distinguitur ab homine, equo et
bove, quorum quodlibet est animal, ideo non possumus dicere quod
homo, equus et bos et animal sint quatuor, sed sunt tria tantum, quia
quodlibet illorum est animal. Ita, quia quaelibet trium personarum
est illa res, scilicet divina substantia, essentia vel natura, non
potest dici, quod tres personae et illa res sint quatuor, quia illa
res non est aliquid aliud a tribus personis. Quod quidem probat per
hoc quod sola divina essentia est principium creans universa; ita quod
nihil potest inveniri praeter divinam essentiam, quod scilicet vel non
sit idem cum divina essentia, vel non sit creatum ab ea. Tres autem
personae non sunt creatae a divina essentia, quia increatus pater,
increatus filius, increatus spiritus sanctus; quinimmo possumus dicere
quod pater est principium universorum, et similiter filius et similiter
spiritus sanctus. Unde manifestum est quod divina essentia non est
aliquid aliud a tribus personis: unde non est quaternitas in divinis,
sed Trinitas. Sed quia Ioachim credebat, quod ex dictis Magistri
Petri sequeretur quod essentia esset aliud a tribus personis, ideo
tertio cum dicit: et illa res non est generans etc., ostendit quod
hoc non sequitur. Verum est enim quod non possumus dicere: essentia
divina est generans vel genita vel procedens, sicut non possumus dicere
quod divina essentia est distincta in tribus personis; ex hoc enim
aliquid est distinctum in divinis quod est generans, genitum vel
procedens, ut dictum est; possumus tamen dicere quod essentia divina
est ille qui distinguitur, idest pater qui distinguitur a filio: et
similiter possumus dicere quod essentia divina est pater qui generat,
et est filius qui gignitur, et est spiritus sanctus qui procedit; ita
scilicet quod distinctiones importatae per haec tria adiectiva,
generans, genitum et procedens, determinant ipsas personas, de quibus
praedicantur praedicta adiectiva, non autem essentiam vel naturam quae
non distinguitur. Non ergo sequitur sicut Ioachim putabat: essentia
non est generans; pater est generans; ergo essentia non est pater:
quia etsi essentia non generat, est tamen ille qui generat, idest
pater. Et similiter essentia non nascitur, sed est ille qui
nascitur, idest filius; neque procedit, sed est ille qui procedit,
idest spiritus sanctus. Quarto cum dicit: licet igitur alius etc.,
concludit qualiter secundum fidem Catholicam sit significanda
distinctio personarum. Circa quod considerandum est quod in divinis
masculinum genus refertur ad personam, neutrum autem genus refertur ad
essentiam vel naturam; sicut etiam in rebus humanis per masculinum
genus quaerimus de persona, sicut: quis currit? Petrus; per neutrum
genus quaerimus de natura, sicut: quid est homo? Animal rationale
mortale. Quia igitur in divinis essentia est indistincta, personae
vero distinctae, ideo nominibus distinctivis utimur in divinis in
masculino genere, non autem in neutro. Dicimus enim quod licet sit
alius pater, alius filius alius spiritus sanctus, non tamen sunt aliud
et aliud, quia non est alietas in essentia, etsi sit alietas in
personis; sed id ipsum quod est pater, est filius, et spiritus
sanctus, quia est eadem essentia trium. Et propter hoc sunt omnino
idem, si idem sit neutri generis, quia hoc pertinet ad identitatem
essentiae; non sunt idem masculine, quia hoc tolleret distinctionem
personarum. Ideo autem oportet quod sint idem neutraliter, ut
credantur esse consubstantiales, secundum fidem orthodoxam, id est
recte gloriantem, ab orthos quod est rectum, et doxa quod est gloria,
et Catholicam, id est universalem, sicut supra expositum est. Hoc
enim determinatum est in Nicaena synodo, quod filius sit homousion,
id est consubstantialis patri. Quinto cum dicit: pater enim ab
aeterno etc., probat quod una et eadem sit essentia trium personarum.
Pater enim generando filium, dedit ei substantiam suam, cum generare
nihil aliud sit quam ex substantia sua alium producere. Et sicut ab
aeterno pater genuit filium, non quidem prius non existentem, ita
etiam pater ab aeterno dedit substantiam filio, non quidem quasi prius
non habenti, sed quia ab aeterno ab alio eam habuit, idest a patre.
Et de ista datione ipse filius Dei testatur, Ioan. X, 29:
pater quod dedit mihi, maius est omnibus; id enim quod est maximum,
est divina essentia. Sciendum tamen, quod aliter se habet in
generatione humana, et aliter in divina. Quia enim natura humana
divisibilis est, potest homo generans partem substantiae suae
transfundere in filium. Divina autem natura est simplex et
indivisibilis, et ideo subiungit quod non potest dici quod pater partem
substantiae suae filio dederit. Similiter etiam non potest dici quod
pater dans substantiam suam filio, eam sibi non retinuerit, quia sic
ipse pater desiisset esse divina substantia. In corporalibus enim quod
datur, non retinetur: sicut qui dat equum, non retinet ipsum. Sed
in spiritualibus simul datur aliquid et retinetur: sicut qui communicat
alii scientiam, retinet ipsam. Patet igitur quod filius sine ulla
diminutione accepit nascendo substantiam patris, et pater eam retinet,
unde sequitur quod pater et filius habeant eandem substantiam: et eadem
ratio est de spiritu sancto, qui ab utroque procedit. Pater autem est
sua substantia, quia non est in eo aliqua compositio, et similiter
filius et spiritus sanctus. Cum ergo sit una essentia trium, sequitur
quod una res, quae est divina essentia, est pater et filius et
spiritus sanctus: et ideo irrefragabiliter est probata secundum fidem
Catholicam sententia Magistri Petri Lombardi, et per consequens
dictum Ioachim infirmatum. Sexto cum dicit: cum ergo veritas pro
fidelibus etc., exponit auctoritates quas male intellectas pro se
Ioachim inducebat. Quod enim dominus orans pro fidelibus dicit, volo
ut ipsi unum sint in nobis, sicut et nos unum sumus; sic inducebat
Ioachim ac si eodem modo accipiendum esset hoc quod dicitur unum, in
nobis et in divinis personis. Hoc autem est falsum, quia in fidelibus
sic accipitur ut intelligatur unio caritatis per gratiam; in divinis
autem personis sic accipitur ut intelligatur unitas eiusdem naturae.
Et hoc probat per simile, quia dominus dicit, Matth. V, 48:
estote perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est. Non
tamen est idem perfectionis modus humanae et divinae, quia non potest
tanta esse similitudo inter creatorem et creaturam, quin maior
inveniatur ibi dissimilitudo, propter hoc quod creatura in infinitum
distat a Deo.
|
|